Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 227

Unde dicuntur differe formaliter, quae differunt definitione, seu ratione propria. Identitatem materialem seu in sensu identico vocamus quando aliqua sunt idem in ipsa entitate et realitate, non in ipsa ratione, quae per se primo significatur. De qua distinctione videndus est Cajetanus, De ente et essentia, Gap. ni, littera E. Sumiturque ex Divo Thoma, i p., qu. ira, art. rv; et Quaest. vn de Potentia, art. vi; et i Contra Gent., Cap. xxxvi, ubi inquit : « Quod quamvis nomina de Deo dicta eamdem rem significent, non tamen sunt synonima, quia non significant eamdem rationem. » Ac denique i p., qu. xii, art. iv, ad 3, in fine, inquit: « Quod inter intelligere et intellectum in Deo solum datur distinctio ex modo significandi », quae utique distinctio est rationis ratiocinantis. Itaque istae duae distinctiones sic se habent quod una minus tollit de identitate extremorum quam alia, cum manifestum sit minorem esse distinctionem rationis ratiocinantis quam ratiocinatae; illa enim sic dicitur, quia solum ex ipso intelligente, seu ratiocinante originatur, haec vero etiam ex ipso objecto fundamentum praebet. Ergo, si relinquit in objecto omnem identitatem, tam in sensu identico, quam formali, nullo modo ab ipso objecto originatur distinctio, sed solum ab intelligente; si vero objectum sit quidem unum, sed non in omni sensu, licet in re habeat identitatem, fundabit respectu intelligentis distinctionem.

Dico secundo : Ad fundamentum distinctionis ratiocinatae non sufficit distinctio earum rerum ad quarum instar fit distinctio, sed in ipso objecto requiritur fundamentum distinctionis. — Ratio est clara, quia vel in ipso objecto quod distinguitur est aliqua proportio seu fundamentum, ut ad instar illarum re-

rum distinctarum concipiatur, vel non. Si primum, jam non sumitur tota ratio distinguendi ex parte eorum ad quorum instar concipitur, sed ex parte ipsius objecti, quod hanc proportionem et fundamentum habet. Si secundum, ergo stat quod sine ullo fundamento rem istam concipiamus in ordine ad ea quae distincta sunt, et sic sine fundamento distinguamus, quod estesse distinctionem rationis ratiocinantis; sicut si idem a seipso distinguas, concipiendo illud in ordine ad res diversas.

Dico tertio : Distinctio rationis ratiocinatae non supponit distinctionem aliquam ex natura rei actualem ex parte objecti, nec illa datur. Quando vero actualiter fit ab intellectu ista distinctio, ex conceptibus intellectus resultant diversi conceptus objectivi, non in esse rei, sed in esse objecti et repraesentati. — De prima parte conclusionis dicemus quaest. seq., art. ix. Inter Thomistas est communis et apud multos negantes illam distinctionem formalem ex natura rei mediam inter realem et rationis. Et videri potest Cajetanus, i p., qu. xxxix, art. i; et De ente et essentia, Gap. vi, qu. xn; et Soto, quaest. iii Univers.; Curs. Carmel., disp. iii Univers., q. iv. Breviter dicimus quod, licet Scotus et ejus schola non neget illam distinctionem vere existere a parte rei et quantum ad hoc realem esse, sed affirmat solum consistere in hoc quod unum realiter quidem sit alterum, sed tamen realiter unum non sit de conceptu alterius; caeterum ex hoc ipso sumitur fundamentum ad negandum istam distinctionem esse veram et actualem a parte rei ante operationem intellectus, quia illa non identificatio formalis non est aliud quam negatio habitudinis et connexionis intrinsecae uniuscum alio; sed haec negatio non sufficit