Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 226

quam distinctionem, non tamen in ipsis fundari.

- Sed per aliud extremum videntur procedere ii, qui solam admittunt distinctionem rationis ratiocinantis, eo quod non assignent pro fundamento distinctionis rationis aliquid quod sit a parte rei unum, cum virtuali distinctione, sed existimant distinctionem virtualem re vera actualem esse ex natura rei, et seclutas Scoti et tota ejus schola cum I. Thoma controvertit. Existimat enim Scotus praeter distinctionem realem, sive modalem, quae in re versatur inter res, seu modos saltem de potentia Dei separabiles, et distinctionem rationis, quam consistit et sumitur ex diversis conceptibus, dari aliam, qua unum ex ipsa natura et essentia sua, et ante omne beneficium intellectus, non est de intrinseco, et formali conceptu alterius, et ita in sensu formali non identificantur, et consequenter formaliter dividuntur, licet in eadem realitate et entitate conveniant, et ita eonveniant quod nec de potentia absoluta separari possint. Et ita vocat hanc distinctionem formalem ex natura rei, id est negantem identificationem in sensu formali, ex ipsa propria rei natura, ratione cujus opposita seu contradictoria possint verificari de istis formalitatibus. Quare distinctio rationis non supponit fundamentum distinctionis virtualis in re, sed hoc ipso quod res ex se habet rationes diversos conceptus fundantes, id est quorum unum non est de conceptu alferius, ex natura sua actualem divisionem seu negationem identitatis habet, et sic solum remanet distinctio rationis ratiocinantis.

Qui vero distinctionem rationis ratiocinatae admittunt, id est cum fundamento in re, non eodem modo assignant hoc fundamentum. Nam

quidam existimant in ipsa re, quae per rationem distinguitur, nec actualem, nec virtualem distinctionem supponi, sed sufficere quod res aliqua sit cognoscibilis &d instar eorum quae realiter distincta sunt, et cum connotatione quadam ad illas, cum imperfecto tamen modo attingendi et cognoscendi rem. Quod tenet Vazquez, ubi supra, et declarat Torrejon, tract. n. disp. i, quaest. i. Alii vero, videntes quod imperfectio cognoscendi unum et idem ad instar eorum, quae realiter distincta sunt, salvari potest etiam quando sine ullo fundamento distinguere volo id quod formaliter est unum et idem et de conceptu intrinseco illius, solum quia ad similitudinem diversarum rerum id affingo, dixerunt fundamentum distinctionis rationis requirere in ipsa re, quae distinguitur, aliquam eminentiam unientem diversas perfectiones seu formalitates, quod vocatur virtualis distinctio, quia eadem forma virtute facit sola quidquid facerent diversae, ut ex Caietano, i p., qu. xxxix, art. i, § Ad secundum vero, colligitur. Gui ad jungi debet imperfectus modus intelligendi non valentis totam illam eminentiam unico actu attingere, sed diversis conceptibus, licet alii neque hoc requirant.

Dico trimo : Distinctio rationis ratiocinantis est illa, quae inter extrema quae distinguit nullam identitatem tollit ex parte objecti, neque materialiter seu entitative, neque formaliter ; atque adeo distinctionem virtualem non supponit, sed tota distinctio est in ipso modo significandi et concipiendi. Distinctio vero rationis ratiocinatae est quae relinquit ex parte objecti identitatem materialem, sed non formalem seu virtualem. — Vocamus identitatem formalem illam, quae proprio et formali conceptu exprimitur, seu quo formaliter aliquid constituitur.