Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 229
distinctam rationem in ipso objecto format distinctam rationem objecti, quasi intrinsecam; quia ex his, quae ipsi objecto intrinsece conveniunt, accipit unum et relinquit aliud; et ita in esse objecti quasi intrinsece fit ista distinctio, quia in rationibus, quae in objecto inveniuntur, fundatur. Et hoc modo distinctionem istam explicat S. Thomas, in i Sentent., Dist. ii, Quaest. i, Art. n. Et sumitur etiam ex locis supra citatis, dum inquit: « Quod diversi conceptus, seu nomina de Deo, licet eamdem rem significent, sed non eamdem rationem. » Et in i, Dist. xxn, Quaest. i, Art. m: « Dicimus, inquit, Deum vere esse sapientem et bonum, et non tantum in intellectu ratiocinantis, et inde veniunt diversa nomina attributorum, quae omnia quamvis significent unam rem, non tamen secundum unam rationem. »
Nec obstat quod in Opuscul. ix, in principio, dicit Divus Thomas: « Quod distinctio inter attributa divina non est ex parte ipsius Dei, sed in conceptionibus intellectus, in quibus est diversa ista ratio significata subjective. » In his enim verbis, vel aliis similibus, solum docet Divus Thomas quod distinctio ista actualiter solum habetur per conceptiones intellectus, et non autem ex parte Dei. Quod vero ex conceptione intellectus resultet distinctio in objecto in esse objecti, vel in illo fundetur in quantum manifestatur una ratio ex parte objecti et alia non. Divus Thomas non negat, imo in aliis locis citatis aperte affirmat.
Dico ultimo: Fundamentum distinctionis rationis ratiocinatae ex parte objecti est virtualis aliqua distinctio, seu eminentia rei, quae unica existens plures rationes, seu perfectiones continet in aliquo esse; ex parte autem nostri intellectus est imperfectio ipsius non ad aequate
concipiens omnes illas rationes objecti, sed diversis conoeptibus ea attingens, seu comparans. — De hac conclusione videndus est D. Thomas, citato loco i Sentent., dist. ii, quaest. i, art. ii, ubi luculenter eam tractat et docet; et Cajetanus, i p., q. xxxix, art. i. Ratio autem est quia res aliqua quanto superior et eminentior est, plures perfectiones unit quam inferior; unde in una entitate simpliciori modo inveniuntur rationes, quae in inferioribus diversas entitates constituerent. Unde intellectus, si lumine suo non manifestat omnes illas rationes, sed uno conoeptu attingit unam, et aliam, distinguit illas in esse objecti, cum tamen in esse rei distincta non sint, sed unum. Fundamentum ergo hujus distinctionis consistit in eminentia, seu unitate rei continente plures rationes, simul cum intellectu inad aequate attingente illam, et sic pluribus conceptibus dividente, et abstrahente unam rationem ab alia. Hac ratione distinguit noster intellectus divina attributa, quae in una forma divinitatis sunt unum; quia tamen illa forma ad aequate non attingitur a nostro intellectu, sed ad instar rerum creatarum, dividit illas secundum diversos conceptus, explicando unam rationem et non, explicando aliam. Hoc etiam modo gradus metaphysici, id est praedicata superiora et inferiora, ut esse animal, esse vivens, in eodem individuo distinguuntur ratione ratiocinata, ut infra latius dicetur. Et sic in singulis distinctionibus rationis ratiocinatae invenietur quod omnes illa habent radicem et principium in aliqua forma, quae secundum aliquam unitatem formae, vel eminentiam continet plures rationes, ab intellectu autem inad aequate illas attingente dividuntur. Videatur D. Thomas, locis supra citatis, et libro de Ente et essentia, cap. m. Logico