Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 230

enim ista libare sufficiat de his distinctionibus.

Solvuntur argumenta.

Primo arguitur, ad probandum quod distinctio rationis ratiocinatae fundatur supra aliquam distinctionem ex natura rei : Quia ante operationem intellectus concurrunt omnia principia sufficientia ad distinctionem actualem, eo quod ante operationem intellectus verificantur duo contradictoria, quae respectu ejusdem verificari non possunt, sed de distinctis, siquidem omnis oppositio quaedam distinctio est; si ergo in re verificatur oppositio, etiam et distinctio. Est autem verum dicere, ante operationem intellectus: Animal non est propria et specifica natura hominis, rationale autem sic; quod essentia divina communicatur, persona autem non communicatur; quod Filius procedit per intellectum, non vero per voluntatem. Ergo istae rationes ex natura rei habent aliquam distinctionem. Similiter ante operationem intellectus verificantur diversae definitiones; quia aliter definitur animal aliter homo, aliter natura aliter persona in divinis, et similiter attributa. Quae autem diversas habent definitiones, etiam et diversa constitutiva. Et ita, si a parte rei diverso modo definiuntur, etiam ex natura rei distinguuntur. Denique, quia conceptus formales circa ista objecta sunt distincti; ergo supponunt ipsos objectivos esse distinctos, alias fieret circulus, quod conceptus formales distinguerentur per objectivos, objectivi vero per formales.

Resp.: Quod omnia ista non sunt sufficientia indicia distinctionis actualis ex natura rei; sed sufficit virtualis, qualis invenitur in eminentia alicujus formae non actualiter se-

parantis, sed unientis diversas rationes. Nam contradictoria possunt verificari de eodem sub diversis rationibus concepto, non sub eadem, praesertim quando contradictoria fiunt sub aliqua reduplicatione, vel appellatione saltem virtuali, ut quia explicantaliquem actum, vel rationem pertinentem ad aliquem actum animae, vel significationem alicujus formalitatis; ut quod essentia communicatur, persona non communicatur, Filius procedit per intellectum, non pervoluntatem, explicatur enim proprius actus notionalis procedendi, communicandi, vel non communicandi, atque adeo cadunt illa contradictoria super naturam, vel personam sub proprio conceptu personae vel naturae. Et ed instantiam quod ista contradictoria in re verificantur, et omnis oppositio facit distinctionem, resp.: Quod contradictoria verificantur in re, ratione diversarum rationum Virtualium, quae fundamentiter, non actualiter sunt diversa. Et oppositio facit distinctionem quando inducit limitationem, quae ipsas formas separet; si vero in aliqua forma eminentiori fiat uniente plures rationes, facit distinctionem virtualem, non actualem. Similiter, animal non est natura specifica hominis, sumendo animal sub abstractione ab homine, et in quantum est illi commune, et rationale pertinet ad propriam naturam hominis, ut distinguitur ab animali, et sic ista non sunt contradictoria, quia non sunt ejusdem de eodem, id est ut stat sub eodem conceptu et manifestatione.

Ad id quod dicitur de definitione, resp.: Quod, cum aliquid definiatur in quantum apprehenditur, non repugnat quod, si de eodem apprehenduntur et praescinduntur diversee rationes formales, etiam diverso modo definiantur et explicentur.

Ad ultimum dicitur: Non committi circulum, quia conceptus for-