Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 231

males distinguuntur ex diversis objectivis non actualiter, sed virtualiter diversis, actu tamen in ipsa apprehensione redditis diversis.

Secundo arguitur, ad probandum quod non invenitur distinctio rationis in ipsis objectis, sed solum in conceptibus et denominatione extrinsoca objectorum. Nam ista distinctio nihil ponit actu in objectis in genere rei, ut reddat illa distincta, nisi denominationem rationis, qua objectum redditur sic vel sic cognitum; ergo h distinctio non invenitur formaliter nisi in conceptibus, inobjecto autem, secundum extrinsecam denominationem.

Et confirm.: Quia ist formalitates non repraesentantur ut distinet , quasi ex natura sua distinet sint, ut contra Scotum diximus; nec quia sint objective distinet , ita quod reprehensentetur una et non alia, quia hoc non sufficit ut dicantur esse plures, nam nisi fiat distinctio ab intellectu non resultat pluralitas. Si autem fit distinctio, et ex parte objecti non correspondet ei divisio ex natura rei, ergo vere intellectus non dividit; ergo solum potest dici distinctio, quia dantur diversi conceptos denominantes objectum, non tamen quod illi distinctioni conceptuum aliqua distinctio ex parte objectorum respondeat.

Resp.: Quod ista distinctio conceptuum non ponit aliquam distinctionem in objecto in esse rei, sed in «Bse objecti manifestabilis, in quantum inad quate objectum ipsum attingitur, et manifestatur quantum ad unum et non quantum ad aliud. Et hoc non est sola extrinseca denominatio, qua res dicatur cognita, sed qua dicatur diverso modo manifestata: ex quo resultat distinctio rationis, non quidem in ipsis conceptibus formalibus, qui realiter distinguuntur, sed in ipso objecto, ut In esse objecti manifestato.

Ad confirm. resp.: Non oportere quod illi distinctioni rationis per diversos conceptus resultanti correspondeat actualis divisio ex parte objecti extra intellectum, sed sufficit quod correspondeat virtualis, secundum quod est inad quate manifestabilis, vel comparabilis ad diversos conceptus, et sic verificatur illa cognitio distinguens. Neque enim affirmat quod a parte rei sint distincta, sed sine affirmatione respicit unam rationem et non aliam, seu rem ut virtualiter distinctam, qu diversam manifestationem et conceptum fundat, abstrahentium enim non est mendacium, neque falsitas. Unde dicit S. Thomas i Contra Gent., cap. xxxv: « Quod intellectus concipiens multa de uno non est falsus, quia illud simplex esse divinum hujusmodi est, ut ei secundum formas multiplices aliqua assimilari possint. »

ARTICULUS IV.

Per quam potentiam et per quos actus fuint entia rationis.

Constat potentias quibus fitens rationis debere esse potentias operantes immanenter; nam qu transeunter operantur patet facere aliquid extra intellectum existens. Potenti autem immanentes ali sunt cognoscitiv , ali appetitiv . Et de appetitivis, aliqui dixerunt etiam ex voluntate resultare entia rationis, ut Scotus, contra quem agit Gajetanus, i p. q. xxvii, art. i. Quamvis Scotus loqui videatur de ente rationis non stricte, sed prout hoc nomen ratio comprehendit intellectum et voluntatem, in iii, distine, xxvi, qu st. ii, § Resp. Imo aliqui hoc extendunt ad quamlibet potentiam unde resultat in objecto extrinseca denominatio, eo quod existimantens rathjnis in denominatione extrinseca consistere, de quibus dixi-