Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 233
ficte habet esse, ad sensum non pertinet, et ideo ens fictum sub formali ratione ficti ab ente vero non discernit.
Quod vero ens fictum materialiter possit cognoscere sensus, constat manifeste. Non quidem quia sensus etiam externus potest, v. g., cognoscere colorem fictum, seu apparentem; quia iste color, licet apparenter sit color, non tamen est ens fictum, sed verum et reale, scilicet aliquid ex luce resultans. Sed ex eo probatur, quia sensus internus multa ad invicem componit, quae extra se nullo modo sunt, aut esse possunt; cognoscit ergo aliquid quod in se est ens fictum, licet ipsam fictionem non apprehendat, sed solum id quod in illo ente ficto tanquam sensibile se offert. Privationem autem proprii objecti, ut tenebras, sensus non percipit fingendo illas ad modum entis, sed actum videndi non eliciendo.
Dico tertio: Intellectus indiget aliquo actu comparativo ut entia rationis formentur, et dicantur formaliter esse et non solum fundamentaliter. — Haec conclusio sumitur ex D. Thoma, i Periherm., lect. x, ubi inquit: « Quod hujusmodi intentiones (de universalibus loquebatur) intellectus format secundum quod comparat eas ad res, quae fiunt extra animam. » Et quaest. vn de Potentia, articul. ii, inquit: « Quod relationes rationis aliae sunt, quas intellectus invenit et attribuit rebus intellectis, aliae vero, quae consequuntur modum intelligendi, licet illum modum intellectus non adinveniat, sed ex modo intelligendi consequatur. Et primas quidem relationes ratio adinvenit considerando ordinem ejus quod est in intellectu ad res quae sunt extra, vel etiam ordinem intellectuum ad invicem; aliae vero consequuntur ex eo quod intellectus intelligit unum in ordine ad
aliud.» Ergo omnes intentiones existimat D. Thomas formari per aliquem actum comparantem.
Ratio conclusionis est: Quia omne ens rationis vel est relatio, vel aliqua negatio. Si relatio, debet comparative apprehendi ad terminum. Si negatio, debet concipi positive ad instar entis, quod est comparative ad alterum. Quee negatio, si concipitur absolute, non concipitur positive, cum in se nihil positivum sit; debet ergo concipi ad modum entis, non solum quia ex parte principii cognoscendi perspeciem realem concipi debet, sed etiam quia ex parte termini cogniti debet accipi ad instar entis; et hoc exigit aliquam notitiam comparativam; sicut quando concipio Romam ad instar Toleti, comparative concipio Romam et non absolute, quia connotative et respective ad aliud. Ita quando negationem concipio ad instar entis non absolute, sed respective et comparative concipio illud; relatio autem rationis, quia positive de se dicitur, et non negative, aliunde indiget comparativa cognitione, scilicet quia relatio comparatio quaedam est ad terminum, et rursus quia ad instar relationis realis concipitur, licet in se positive dicatur. Nomine autem actus comparativi non solum intelligimus comparationem compositivam, vel indicativam, quae pertinet ad secundam operationem, sed quamcumque cognitionem, quae cum connotatione et ordine ad aliud concipit, quod etiam extra secundam operationem fieri potest, ut quando apprehendimus relationem per ordinem ad terminum. Potest etiam fieri ens rationis per comparationem compositivam aut discursivam; imo quia de caecitate intellectus affirmat quod est, probat Philosophus et D. Thomas, v Met., lect. ix, et alibi saepe, quod caecitas est ens rationis. Per illam