Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 234

ergo ^aunciationem, quia de non ente affirmatur aliquid, positive concipitur ac si esset ens, scilioet per eonnotationem ad verbum est.

Et dixi in conclusione: ut entiarationis dicantur formaliter esse et non solum fundamentaliter. Nam fundamentum relationis rationis non requirit istam comparationem, ut patet quando simplici abstractione denudatur natura a conditionibus individuantibus, et tamen ibi non est actus comparationis, sed sola praecisio ab inferioribus; sed tunc universale non est universale logicum formaliter, sed metaphysicum, quod est fundamentum intentionis logicae, ut infra q. iv, dicetur.

Unde colliges quod in relationibus rationis contingit fieri denominationem, etiam antequam actu cognoscatur per comparationem ipsa relatio, solum per hoc quod ponatur fundamentum. V. g., natura denominatur universalis hoc ipso quod abstrahitur, etiam antequam actu comparetur; et litterae in libro clauso sunt signum, etiam si actu non consideretur relatio signi, quam est rationis; et Deus denominatur Dominus, etiam si actu non consideretur relatio dominii, sed ratione potentiae dominativae. In quo differunt relationes rationis a realibus, quia reales non denominant nisi existant, sicut non dicitur aliquis pater, nisi actu habeat relationem ad filium; nec similis, nisi habeat similitudinem, etiam si habeat fundamentum.

Cujus raflo est quia in relationibus rationis, esse actuale ipsarum consistit in actualiter cognosci objective, quod non provenit ex fundamento et termino, sed ex intellectu; unde multa poterunt ratione fundamenti dici de subjecto sine resultantia relationis, quia haec non sequitur ipsum fundamentum et terminum, sed cognitionem. In re-

lationibus vero realibus, cum relatio naturaliter resultet ex fundamento et termino, nihil convenit ex vi fundamenti in ordine ad terminum, nisi media relatione; inte Higimus autem convenire denominationem hanc ratione fundamenti proximi, absolute loquendo, sed non omni modo, quia non sub illa formalitate, qua denominatur a relatione ut cognita et existente: denominatur enim Deus ante relationem Dominus. sed non relatus: quod in relationibus realibus non contingit, quia non existente relatione, nullo modo denominant in ordine ad terminum.

Dico ultimo: Cognitio formans ens rationis non est reflexa respiciens ipsum tanquam rem cognitam ut quod, sed illa cognitio directa, quae ipsum non ens reale, vel quod realiter relativum non est, denominat cognitum ad instar entis, vel relationis realis, dicitur formare, vel «x illa resultare ens rationis.

Ratio est manifesta, quia talis cognitio, qua ipsum ens rationis denominatur cognitum reflexe et tanquam quod, supponit ens rationis formatum; siquidem super ipsum fertur, tanquam super terminum cognitum, ergo talis cognitio reflexa non primo format ipsum, sed supponit formatum, et quasi speculatur ipsum ens rationis. Unde ab intentionibus sic reflexe cognitis non fit denominatio in cognoscentem, sicut quando angelus, vel Deus intelligit hominem syllogizare, aut propositionem formare, non propterea dicitur Deus syllogisare, vel enuntiare, et tamen intelligit quasi in actu reflexo et signato ipsum syllogismum, et propositionem, et intentiones logicas. Et idem est quando aliquis intelligit istas intentiones speculando naturam earum, tunc enim non formantur ipsae intentiones speculatse, sed super ipsas