Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 236

formaliter loquendo, sicut neque sensus interni.

Et confirm.: Quia simplex apprehensio non est fictio, fictio enim falsitati subjecta est, simplex autem apprehensio semper est vera, quia praecise repraesentat rem ut est in se, seu ut proponitur sibi; ergo ejus objectum non est ens fictum, et consequenter neque ens rationis.

Resp.: Quod simplex apprehensio non comparat unum alteri affirmando, vel negando, bene tamen discernendo unum abalio, et ordinem unius ad alterum attingendo; sicut cognoscit relativa, et attingit definitionem rei, et congruitatem terminorum ac praedicamentorum distinctionem. Unde in praedicamentis, secundum Philosophum, agitur de simplici apprehensione, ut dicit S. Thomas, i Periherm., lect.i. Habet ergo sufficientem comparationem ad formandum ens rationis. Sensui autem interiori non negamus formationem entis rationis ex defectu comparationis, sed ex defectu universalitatis cognoscendi, quia non cognoscit universaliores rationes, discernendo inter ens verum et fictum, quod tamen facit simplex apprehensio, discernit enim praedicamenta ab iis quae in praedicamento non sunt.

Ad confirm. dicitur: Quod simplex apprehensio non est fictio per modum enunciationis affirmando vel negando, in quo consistit fictio; quae est deceptio, seu falsitas; sed bene potest esse fictio per modum formationis, apprehendendo aliquid quod in re non est, seu rem impossibilem ad modum entis, et discernendo ipsum ab ente vero et reali. Unde non semper apprehendit rem ut est in se, quasi nunquam ad instar alterius, cum plura apprehendamus non per proprios conceptus, sed per connotativos; sed apprehendit ut est in se, id est sine additione compositionis, ratione cujus dicitur

etiam quod simplex apprehensio non est falsa, quia formaliter non judicat, neque enunciat, in quo solum consistit veritas vel falsitas formalis, bene tamen potest aliquid quod non est apprehendere ad instar ejus quod est, sine hoc quod affirmet vel neget.

Ultimo arguitur: Nam ens rationis etiam sine actu comparativo potest existere; ergo et formari. Anteced. prob.: Nam in primis, quando in ipso exercitio formatur aliqua propositio vel syllogismus, resultat secunda intentio, et ipsa propositio denominatur esse, et tamen tunc non cognoscitur comparative relatio ad suum terminum, vel ad instar relationis realis. Item, quando ipsum ens rationis reflexe dicitur cognitum, per hoc cognosci habet esse, siquidem objective terminat cognitionem, quod est objective existere. Nec est aliqua ratio cur natura realis in communi concepta et cognita dicatur esse objective, ens autem rationis cognitum in communi non dicatur existere objective. Cognoscitur autem in communi quando reflexe et in actu signato redditur cognitum. Denique Philosophus, in v Met., et Divus Thomas ibi, lect. ix, dicunt: « Quod caecitas et quodlibet ens rationis dicitur esse ex hoc quod vera est propositio qua dicimus: Caecitas est. » Sed quando formatur haec propositio non consideratur privatio ad instar entis, nec fit ille actus comparativus; ergo sine tali actu existit formaliter ens rationis.

Resp. Neg. ant. Ad primam prob. dicitur: Quod, quando formatur propositio, non est adhuc formaliter secunda intentio propositionis, sed fundamentaliter proxime; sicut, quando abstrahitur natura universalis a singularibus, nondum est intentio universalitatis, sed fundamentum ejus. Denominatur tamen pro-