Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 237
positio et syllogismus hoc ipso quod formatur in exercitio, sicut denominatur aliquid universale metaphysicum hoc ipso quod abstrahitur; nam, ut supra diximus, denominatio formae rationis etiam ex ipso fundamento proximo potest haberi, antequam formaliter cognoscatur et existat forma rationis.
Ad secundam prob. dicit : Quod ens rationis, quando cognoscitur reflexe, existit objective, ut denominatum extrinsece in esse cogniti, non ut primo formatum. Terminare autem cognitionem quasi extrinsece, et tanquam id super quod cadit cognitio non est formari in ratione entis, sed formatum supponi, et sia praesuppositum denominari a cognitione reflexa, quae est quasi secunda, non prima, respectu entis rationis. Quando autem cognoscitur ens rationis in communi, non dicitur formari, quia jam formatum supponitur; sed formatur ipsa universalitas, seu communitas sub qua cognoscitur, natura autem realis, quando cognoscitur in universali, non ipsa est quae formatur, sed universalitas ejus, quae tunc primo ad instar relationis accipitur, cum objectum relative cognoscitur ad inferiora.
Ad ult. prob. dicitur : Quod, quando formatur illa propositio: Caecitas est, in ipso exercitio consideratur caecitas, ut existens, atque adeo ad instar entis realis, et sic formaliter tunc est ens rationis, et tunc cognoscitur comparative, tam respectu sui praedicati, quam respectu ejus ad cujus instar concipitur ut existens, et per hoc constituitur ens rationis.
ARTICULUS V.
Utrum Deus formet entia rationis.
Haec difficultas magna ex parte theologica est, sed quia etiam ex
principiis logicis dependet, et non parum conducit ad perfectam intelligentiam formationis entium rationis, communiter solet in praesenti a recentioribus tractari.
Licet ergo in hac difficultate variae sint auctorum sententiae, unum tamen tanquam certum supponendum est, et in aliis duobus videtur esse totus cardo difficultatis. Supponimus Deum cognoscere entia rationis, quae nos formamus, quantumcumque sint chimaerica et sine fundamento, quod aliqui sine fundamento negant, ut Vaxq. i p., disp. cxvm, cap. n etm, et alii. Contra quod docet S. Thomas, ip., q. xiv, art. ix, cum constet cognoscere Deum perfectissime actus nostros, quibus imaginamur et fingimus ista entia rationis. Et ex illo Sapientiae vm aperte colligitur :« Scit versutias sermonum, et dissolutiones argumentorum, signa, et monstra scit antequam fiant. » Et quomodo sciret Deus quae cogitamus, nisi objecta cogitata videret, praesertim tot inutiles cogitationes, quibus formamus multa, quae sunt figmenta et ens rationis.
Difficultas vero est in duobus. Primum : An entia rationis sic a nobis formata, hoc ipso quod a Deo cognoscuntur, ex ipsa cognitione Dei sicut denominantur cognita, ita denominentur esse, siquidem eorum esse est cognosci? Secundum : An omnia entia rationis ita fundentur in modo intelligendi ijnperfecto, ut Deus per seipsum nullo modo ea formare possit?
Dico ergo primo : Ex eo quod Deus intelligit entia rationis, ut formata a nostro intellectu, non dicitur ea formare, neque ex vi illius cognitionis talia entia rationis formaliter et per se dicuntur esse. — Haec conclusio ex dictis in praecedenti articulo manifeste sequitur. Diximus enim ens rationis non existere, nec