Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 239
pectus, sen distinctiones rationi», non fundari m modo imperfecto cognoscendi Deum, sed potius in modo perfectae cognitionis, quatenus cognoscitur sub omni modo, quo participabilis et imitabilis est a creaturis, quod sine comparatione ad creaturas non potest cognosci, et ista comparatio quidam respectus rationis est, quia Deus non respieit realiter creaturas, cum sitomino independens, et ab illis absolutus. Sed tamen dupliciter ista comparatio potest infelligi convenire Deo. Uno modo, quia consideratur ad instar respectus formalis et relationis realis, licet in se relatio realis non sit. Alio modo potest intelligi non ut formaliter comparatio Dei ad creaturas, sed potius ut ordinans creaturas ad se, et reddens illas participatas, et imitantes sui, unde accipitur fundamentum ut etiam ipse Deus consideretur ut comparatus ad creaturas. Hoc secundo modo intelligo S. Thomam, quando dicit respectus ideales, qui rationis sunt, ab Retemo convenire Deo, et causari ab intellectu divino comparante essentiam suam ad creaturas, ut ip., q. xv, art. n, ad 3 et 4, ubi docet ^«Causari istos respectus non a rebus, sed ab intellectu divino comparante essentiam suam rebus. » Cseterum isti respectus rationis dicuntur causari ab intellectu divino, hoc est fundari; et sunt intellecti a Deo fundamentaliter, ut videtur colligi ex ipso D. Thoma, in i, dist. xxxvi, quost. n, art. n, ad 8, ubi inquit: « Quod istae relationes secundum rationem et intellectum in Deo sunt, quia intellectus divinus ab Retemo fuit intelligens essentiam suam diversimode a creaturis imitabilem, et propter hoc fuit ab aeterno pluralitas idaearum in intellectu divino, non in natura ipsius. » Igitur S. Thomas solum attribuit intellectui divino cognitionem essentiae suae, ut imitabi-
lis est diversimode a creaturis. Quod autem istam imitabilitatem ad modum comparationis et relationis intelligat S. Thomas non dicit. Igitur si causare istos respectus solum est intelligere essentiam suam ut diversimode imitabilem, et imitabilifcas ista est fundamentum relationis rationis, non ipsa relatio rationis formaliter, non enim Deum esse imitabilem et participabilem est formaliter esse comparatum et ordinatum ad creaturas, quod formaliter facit illa relatio, reddendo comparatum et ordinatum, oportet quod de causatione fundamentali explicemus D. Thomam, quando dicit respectus istos causari ab intellectu divino.
Et ratio hujus conclusionis sic explicat» ea est: Quia relatio rationi» tunc formatur, quando consequitur ex modo cognoscendi, ita quod intellectus nititur apprehendere tanquam ens id quod non est ens, et quando ad modum relationis intelligitur id quod non est relatio in re, tunc formatur relatio rationis. Hoc autem totum est imperfecte cognoscere et quasi connotative attribuendo alicui id quod in se non habet, quod utique Deo convenire non potest.
Itaque relatio illa rationis non potest cognosci a Deo nisi vel per suam essentiam, tanquam per rationem cognoscendi a qua participetur, vel ad instar relationis realis, vel ut formatum ab intellectu nostro, vel per oppositam formam, quam tollit, sicut negatio. Primo modo non potest concipi a Deo, quia relatio rationis non est participatio Dei, sicut neque ab ipso causata; neque ad instar illius formari potest, cum nihil reale sit, quod ad instar Dei se habeat. Nec secundo modo, quia sic cognosceretur a Deo ens rationis eo modo quo nos illud apprehendimus, id est attribuendo ei entitatem, quam non habet, sicut quando-nes cognos-