Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 238

formari per illam cognitionem, qua cognoscitur ut quod, et ut terminus cognitus, sic enim solum redditur cognitum denominative, sicut ali res, quando cognoscuntur. Deus autem, quando cognoscit entia rationis formata a me, supponit illa existere per talem formationem, et cognoscit illa ut objectum jam formatum et praesuppositum ut quod; ergo solum reddit illa cognita extrinsece, non autem formaliter et per se formata.

Et confirmatur : Quia id quod cognoscitur ut existens extra propriam potentiam, non potest habere esse ex vi talis cognitionis, nam ens rationis non potest esse extra potentiam formantem illud. Quando autem cognoscitur ens rationis ut formatum ab alio, cognoscitur extra potentiam, scilicet in cognitione alterius; ergo ex vi talis cognitionis non accipit esse et formationem tale ens rationis, atque adeo illa cognitio non est formativa entis rationis, sed cognoscitiva formati; unde cognoscit illud ut pendens a meo intellectu, non a suo.

Dico secundo : Illa entia rationis, quae ex sua ratione intrinseca formantur et cognoscuntur ex imperfecta apprehensione rei, Deus nullo modo potest perse immediate formare. Talia sunt pura figmenta, ut chimaerae, intentiones logicae, qu resultant ex cognitione componente et discurrente, distinctiones rationis, qu fundantur super cognitione limitata alicujus objecti, ut distinctio divinorum attributorum.— H conclusio a nemine negari potest, supponendo quod dantur talia entia rationis, qu imperfectam cognitionem ad sui formationem exigant; nullus enim imperfectam cognitionem Deo tribuit. Quod autem ista suppositio vera sit, aliqui negant, qui Deo formationem entium rationis concedunt, qui Yideri possunt

apud P. Merin., disp.m, de univers., q. vi. Sed tamen sumitur ex D. Tho ma, in i, dist. ir, q. i, art. n, ubi distinctionem divinorum attributorum reducit ad imperfectionem cognoscentis, et supereminentiam cogniti; quia scilicet noster intellectus non valet adffiquare totum quod est in ipsa forma divinitatis. Similiter aliquas relationes rationis, et intentiones logicas fundari super cognitionem imperfectam manifeste constat. Quia ist relationes fundantor in rebus cognitis perabstractionem, per praedicationem seu compositionem, aut discursum : sunt enim relationes universalis abstracti ab inferioribus, praedicati ad subjectum, antecedentis ad consequens; ergo intellectus carens absiractione, compositione et discursu non poterit per se immediate talia entia rationis formare, sicut neque sensus externus ea format, quia caret isto modo cognoscendi.

Ac denique : Quia intellectus formans illas per suam immediatam cognitionem denominatur ab illis, intellectus enim formans intentionem syllogismi dicitur syllogizare, et formans intentionem propositionis dicitur enuntiare etc. Deus autem non dicitur syllogizare, aut enuntiare; ergo relationes istas per suam cognitionem immediate non format, sed solum a nobis formari cognoscit, quod pertinet ad primam conclusionem, non ad istam secundam, in qua loquimur de cognitione immediate formante, non ab alio formatum cognoscente.

Dico tertio : Aliqui respectus rationis sunt, qui non fundantur super cognitionem imperfectam, et tales causantur ab intellectu divino, quasi fundamentaliter proxime, non formaliter, eo modo quo ex nostra cognitione consequuntur et causantur. — Pro hujus conclusionis intelligentia notandum est aliquos res-