Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 243

ut cognita a Deo, sed ut cognoscibili a nobis; ita quod utrumque requiritur, et ex parte divinae naturae tanta eminentia, et ex parte cognoscentis tanta limitatio. At vero distinctio idaearum non fundatur in eminentia divina ut limitate cognoscibili, sed ut diversimode imitabili; et illos diversos modos imitabilitatis cognoscere ad maximam perfectionem divinae cognitionis pertinet.

Ad confirm. resp. : Quod illi respectus causantur ab intellectu divino, id est fundantur: intellectus autem non causat fundamentum remotum; potest tamen causare fundamentum proximum aliquarum relationum rationis, sicut aliquae intentiones logicae fundantur in natura ut cognita. Respectus autem idaearum non fundantur in natura divina secundum se, sed ut cognita per modum diversae imitabilitatis; non enim proponitur Deo ut exemplar, nisi in quantum cognita, et ratione hujus imitabilitatis cognitae dicuntur respectus ideales pertinere ad complementum idearum, scilicet ut cognoscantur ideee tanquam distinctae. Caeterum ipsa imitabilitas et comparatio divinae essentiae ad creaturas non cognoscitur a Deo ad instar relationis ex parte Dei se tenentis, sed solum dicitur comparare essentiam suam cognoscendo illam ut imitabilem a creatura. Quando autem comparatio ipsa et imitabilitas ad instar relationis cognoscitur, tunc formaliter dicuntur esse illi respectus in cognitione.

QUAESTIO III.

DE UNIVERSALI SECUNDUM SE.

Explicato ente rationis in communi, oportet descendere ad explicandas intentiones logicas, que deserviunt ad cognoscenda et ordi-

nanda praedicamenta, scilicet ipsa universalia et praedicabilia. Et prius oportet considerare rationem universalitatis secundum se et in communi, deinde de unoquoque praedicabili in particulari.

Circa universale autem secundum se tria occurrunt consideranda. Primum est ipsa ratio universalis. Secundum, causa a qua lit. Tertium, actus universalis, qui est praedicatio actualis de inferioribus.

Circa primum, tria inveniuntur in universali secundum se. Primum est ipsa natura, quae in communi consideratur, et est subjectum quod denominatur universale. Secundum est fundamentum ipsius universalitatis, quod est unitas abstracta a multis, et aptitudo ad essendum in illis. Tertium est ipsa formalis relatio, seu intentio universalitatis, qua respicit inferiora. Et de istis in hac quaestione agendum est.

ARTICULUS I.

Explicatur diversa acceptio universalis et definitio illius.

Communis omnium intelligentia et conceptus est nomine universalis intelligi id quod habet respectum aliquem ad plura; contraponitur enim singulari, quod incommunicabile est ad multa. Sed quia contingit multipliciter aliquid respicere plura, et habere se erga plura, multipliciter etiam contingit accipi universale. Et reducuntur omnes acceptiones ejus ad tres. Est enim universale in significando, universale in causando, universale in essendo seu predicando.

Universale in significando est signum aliquod, quod ipsum universale significat, sive ad plura universaliter applicari potest; sicut no-