Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 244
mina seu termini communes significant rem in communi, et ad plura applicari possunt, ut homo, animal.
Universale in causando est illud cujus virtus ad plures effectus se extendit, sive sit efficiens, sive in alio genere causae, ut coelum, ut Deus. Et nota quod universalitas in causando ita respicit effectus suos, quod in illis non attingit solum rationes, seu praedicata universalia et communia, sed etiam particularia. Imo quanto universalior est virtus in causando, tanto profundius penetrat effectum, omnesque particulares illius rationes attingit et causat, eo quod omnes participant illam rationem communem, et sic virtus quae potest super totam illam rationem consequenter potest super omnia, quae illam participant. Sicut coelum, quod est causa universalis istorum corporum, attingit omnes rationes corporeas usque ad individuales differentias; et Deus, qui est causa universalissima entis in quantum ens, causat omnem rationem, quae quoquo modo participat entitatem. Quod principium pro multis difficultatibus theologicis deservit, praesertim ad intelligendum quomodo ex parte causae inferioris nihil praesupponitur ad agendum, sive quoad substantiam operis, sive quoad modum, quod non praeveniatur a causa superiori, in quantum participatur et descendit ab illa.
Denique universale in essendo, seu praedicando, est illud quod respicit plura, in quibus habet esse, et de quibus praedicatur; sicut animal invenitur in omnibus animalibus, et homo in omnibus hominibus. Definitur autem universale hoc ultimo modo acceptum: Universale est unum in multis, et de multis. Vel ut Aristoteles definit, vn Met., text. xiv: « Universale est, quod pluribus inesse natum est. » Ubi, lect. xm.
notat S. Thomas non dixisse Philosophum universale esse quod pluribus inest, sed quod pluribus inesse aptum est, quia plura universalia sunt, quae de facto non existunt nisi in uno singulari, ut sol et luna. Explicat autem illa prima definitio data omnia quae concurrunt ad rationem universalis, scilicet subjectum, fundamentum, relationem ad terminum et propriam passionem. Subjectum quidem et fundamentum explicatur in illo verbo unum: dicit enim rem, quae est una, et unitatem, explicatque ipsam unitatem ut separatam a multis et communicabilem illis, quam communicabilitatem expressius explicat definitio Philosophi, dicens: Quod aptum est inesse; unitas autem a multis separata, et aptitudo ut liit in illis sunt fundamentum relationis universalis, sicut potentia ad generandum est fundamentum relationis paternitatis. Ipsa autem relatio, in qua consistit formalis universalitas, explicatur per ordinem ad suum terminum, scilicet in multis; haec enim se habent tanquam inferiora, quae directe respicit universale. Dicitur autem esse in multis per identitatem cum illis, quia per communicationem et contractionem ad inferiora universale fit idem cum singulari, seu inferiori. Et dicitur esse de multis per praedicationem; nihil autem praedicatur de alio nisi sit idem cum illo, non diversum, et per hoc explicatur praedicabilitas, quae est passio universalitatis.
Ex dictis colliguntur duo. Primum: Quomodo explicanda sit distinctio duplicis universalis, alterum metaphysicum, alterum logicum. Quia enim Metaphysicus considerat principaliter naturas, Logicus vero intentiones, seu relationes rationis, ipsa natura, seu subjectum abstractum a pluribus dicitur universale metaphysicum, quia in illo directe