Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 255

determinatam. Et similiter in Opus. 1v, inquit D. Thomas : « Quod illa natura, que est universalis in quantum est in anima, est una numero », id est concepta ad modum unitatis positivae, ac si esset una numero. Et Opusc. xxix, dicit: « Quod naturae relinquitur unitas rationis in communicatione sua »; non ergo est unitas a parte rei. Et ratio est clara, quia natura sic concepta solum repraesentat id in quo conveniunt omnia inferiora, tanquam si esset una natura separata ab omnibus illis; sed si ista natura sic existeret a parte rei, ut concipitur, sicut Plato dicebat, a parte rei haberet unitatem positivam; ergo in intellectu illam habet, quia sub unitate concipitur. Et haec unitas attribuitur ab intellectu ipsi naturae cognitae, licet fundamentum habeat in ipsa re, propter similitudinem et convenientiam inferiorum in aliqua una ratione; sed tamen redditur una illa ratio communiter concepta « in quantum habet rationem uniformem ad omnia individua, quae sunt extra animam, et ratione hujus uniformitatis plures homines sunt unus homo », sicut dicit D. Thomas, Opusc. xii, c. vii; et Opusc. 1v. Unde non repraesentat iste conceptus sic uniformis omnia individua immediate et formaliter, sed unam rationem in qua conveniunt repraesentat directe, materialiter autem et mediate ipsa inferiora, quatenus sunt ea quibus talis ratio convenit, et in quibus multiplicatur, dissoluta unitate praecisionis.

Ex quo inferes male aliquos explicare unitatem universalis per hoc quod non sit aliud quam essentia multorum, seu ipsa multa concepta per ordinem ad aliquam communem operationem, passionem, vel accidens. Sed hoc non est verum; nam si unitas naturae communis non est aliud quam plura per

ordinem ad unam operationem, inquiro quomodo operatio illa, vel accidens, aut passio sint unum? Si solum per similitudinem aeque sunt plura atque ipsae res quarum sunt passio, nam etiam res, seu naturae similes sunt. Si autem propter istam similitudinem operatio, vel passio accipitur ut una ab intellectu, cur non etiam ipsa natura, quae eamdem similitudinem habet?

Solvuntur argumenta.

Primo arguitur communi illo argumento : Petrus et Paulus a parte rei non distinguuntur formaliter, sicut distinguitur Petrus ab equo; ergo sunt unum formaliter a parte rei, et illa unitas non est numeralis, quia in unitate numerali non sunt unum, sed distincti; ergo datur unitas formalis a parte rei distincta a numerali.

Et confirmat.: Quia quot modis dicitur unum oppositorum tot modis dicitur et aliud; sed datur distinctio formalis a parte rei diversa a numerali, sicut homo et equus formaliter in re distinguuntur, seu specifice; ergo etiam datur unitas formalis distincta a numerali a parte rei.

Resp.: Probare argumentum quod Petrus et Paulus habent unitatem formalem a parte rei fundamentaliter et quantum ad unitatem negativam, non formaliter et secundum unitatem positivam. Vocamus unitatem fundamentalem convenientiam seu similitudinem : haec enim datur a parte rei, quia Petrus et Paulus sunt similes in natura; sed ista convenientia non est unitas, convenientia enim potius supponit distinctionem extremorum. Similiter cum dicimus dari unitatem negativam formalem, non est senius quod in duobus individuis sit eadem negatio, cum sint diversa subjecta,