Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 254

non manet una negatio in illis naturis singularisatis; sicut enim multiplicatur ipsa natura specifica, ita et negatio indivisionis formalis, quae naturam comitatur. Tum etiam quia esse communem negative, est non esse divisam in multis; sed, posita singularitate, manet divisa in multis, cum vere et positive natura sit multiplicata, quod est habere oppositum illius negationis, qua negative est communis, id est non divisa; ergo non manet communis negative: sicut aer, posita luce, non manet negative tenebrosus, quia ipsa illuminatio expellit negationem lucis.

Dices : Natura illa singularis et extra intellectum adhuc non habet illam multiplicationem ex se, sed ex statu singularitatis adjuncto; ergo secundum se scmper manet illa natura communis negative, ot convenit illi unitas formalis communis negative, quantum est ex se, non obstante multiplicatione.

Resp.: Quod non sufficit aliquam naturam non habere ex se aliquam formam, vel praedicatum accidentale, ut dicatur simpliciter non habere illud, quando illi revera convenit absolute, licet ex propriis et intrinsecis non conveniat; sicut homini ex propriis non convenit esse album, neque aeri esse lucidum, et tamen quando actu homo est albus, et aer illuminatus, non possumus dicere quod absolute non sit talis, quia ab intrinseco id non habet: sic natura, licet secundum se non sit plurificata et divisa, et consequenter negative communis, i. e. non singularis, si tamen actu sit singularisata et multiplicata, non manet amplius negative communis, licet ex propriis neque sit communis, neque singularis, et hoc semper illi convenit. Atque ita nunquam debet concedi absolute quod natura secundum se est communis negative

in re, sed quod ex propriis et essentialibus non habet singularitatem et multiplicationem in re, quod est verum, absolute tamen habet illam; ut autem denominetur communis negative in re, non sufficit quod ex se non sit singularis, ubi ly ex se pertinet ad modum non essendi, sed quod careat ipsa singularitate.

Sed objicies : Quia D. Thomas, iv cap. de Ente et essentia, dicit: Quod natura secundum se est id quod praedicatur de individuis; hoc autem est proprium universalitatis; ergo natura secundum se universalis est.

Resp.: Quod, ut bene advertit Cajetanus ibi, circa m dub, in natura aliud est res, quae praedicatur, aliud conditio, seu status ut praedicetur. Res quidem, quae praedicatur, est natura secundum se, ejus enim quidditas communicatur inferioribus. Conditio autem, seu status ut communicetur est superioritas: haec non convenit naturae secundum se; esse autem rem, quae praedicatur de singularibus, hoc est quod convenit naturae secundum se, nec amplius dicit D. Thomas.

Dico ultimo : Facta praecisione a singularibus per intellectum, natura et ejus unitas formalis habet rationem unitatis determinatae et positivae, in quantum redditur unitas communis ad multa, quae est unitas praecisionis. Et similiter contracta ad singularia redditur una unitate numerica. Quare nunquam unitas formalis invenitur simpliciter et positive, nisi sit unitas universalitatis, vel singularitatis. — Haec conclusio constat ex dictis; et de ista unitate dicit D. Thomas, Opuscul. XLn, cit., cap. vii : « Quod alia est unitas naturae, quam habet ab intellectu, in quam omnia supposita conveniunt. » Sentit ergo quod natura, cui convenit formalis unitas ab intellectu, unitatem accipit rationis