Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 257

unum individuum sine consortio alterius non dicitur unum in specie, neque enim admittimus quod petrus est unum in specie, nisi addamus: Petrus cum Paulo vel cum Francisco; ergo unitas formalis non multiplicatur in quolibet individuo, sed facit plura individua esse unum inter se. Unda D. Thomas, in part., quaest. ii, art.v, ad 2, inquit: « Quod natura humana non habet rationem speciei secundum quod est in uno individuo, sed secundum quod est abstracta ab omni individuo, vel secundum quod est in omnibus. » Ergo sentit D. Thomas unitatem speciei in omnibus individuis inveniri, et non in unoquoque seorsum.

Respond. Disting. min.: Unum individuum sine consortio alterius non dicitur unum in specie, quantum ad similitudinem et convenientiam, concedo. Quantum ad indivisionem et unitatem specificam, nego. Habet enim natura, quae est in uno individuo, etiam prout in illo, negationem divisionis specificae per principia formalia. Convenientiam autem et similitudinem cum alio individuo non habet sine consortio alterius; et sic dicitur illa unitas formalis quae est in quolibet individuo facere plura individua unum inter se, quia facit illa convenire in uno, seu habere similitudinem et convenientiam in natura.

Ad locum D. Thomae, resp.: Quod natura humana habet rationem speciei secundum quod est in omnibus individuis, eo modo quo dicitur universale esse in multis vel fundamentaliter, quia abstrahitur una natura a multis, in quibus invenitur una non per identitatem et unitatem simpliciter, sed per convenientiam et similitudinem; vel quia est in multis per praedicationem et aptitudinem ad essendum in illis, sed hoc habet per intellectum et non in re per unitatem communem multis.

Loeic*

Ultimo arguitur: Quia natura in statu solitudinis habet quidquid requiritur ut sit libera a singularitate, quia neque est contracta, neque determinata, neque incommunicabilis secundum se; ergo secundum se est communicabilis, et non singularis, et contrahibilis; ergo unitas quam habet est unitas communis multis.

Respond.: Quod, posita illa reduplicatione secundum se, non valet a negativa ad affirmativam variato praedicato penes finitum et infinitum, neque valet: a negatione unius absolute ad positionem alterius; et sic non valet: Natura secundum se non est singularis, nec determinata, nec incommunicabilis, ergo secundum se est communicabilis, vel universalis, etc. Nam secundum se neque est unum, nec alterum, sed utriusque est capax. Erit autem contradictio si dicas: Homo secundum se non est communicabilis, homo secundum se est communicabilis, sed haec secunda est falsa, et prima negativa est vera, et a destructione unius valet ad positionem alterius, servando semper eamdem reduplicationem, seu appellationem illius particula) secundum se; nunquam tamen affirmativae debent fieri determinate de illa natura secundum se, ut dicatur quod est communicabilis, vel quod secundum se est incommunicabilis, sed semper negativa est vera, quod secundum se et essentialiter neque est unum, neque alterum.

ARTICULUS IV.

Utrum aptitudo et indifferentia ad multa conveniat rebus extra operationem intellectus.

Eadem fere controversia est in hac quaestione, ac in praecedenti; nam qui admittunt unitatem formalem