Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 258

communem ex natura rei, pari modo admittunt ex natura rei convenire ipsam indifferentiam et aptitudinem ad multa.

Gfflterum, in liberanda hac aptitudine et indifferentia unitatis ab universalitate, quam Plato posuit, non parum laboratur ab auctoribus hujus assertionis. Nam Scotus, in ii, Dist. m. quaest. i, § Ad quaestionem, et § Sed contra, solum fatetur naturam in illo statu, seu prioritate qua consideratur secundum se, habere unitatem nec singularisatam, nec universalisatam, sed indifferentem ad utrumque; et ideo haec indifferentia non sufficit ad universalitatem in actu, quia est indifferens ad habendam illam, non autem habet illam universalitatem qua sit indifferens ad praedicationem et existentiam in multis. Alii in ipsamet natura secundum se existimant vere dari unitatem praecisionis ab inferioribus, et consequenter habitudinem proximam ad existendum in multis singularibus, supposita opinione de distinctione actuali inter gradus superiores et inferiores, de qua sequenti art. vi; nec tamen dicunt inveniri in re universalitatem, quia illa indifferentia non convenit naturae tanquam praedicatum intrinsecum, sed ratione illius status solitudinis, quae solitudo solvitur descendendo ad individua. De qua videatur Fons., v Meta., c. xxvm, quaest. v, sect. m; Suarez, disp. v Met., sect. ii, n. ix, in fine, qui tamen id rejicit. Videantur alii apud Conimb., q. iv Univ., art. m, sect. ii. Alii denique adhuc pejus dixerunt aptitudinem ad multa etiam in individuis inveniri, sed per modum actus, non per modum potentiae. Putant enim naturam contractam et singularem, quantum estex ratione naturae, manere aptam ad plura, et si illa aptitudo impediatur per differentiam singularem ne de aliis

praedicetur; sicut materia prima, quando est sub una forma, retinet aptitudinem ad habendum aliam, licet impeditam quando est sub prima forma. Et naturam sic contractam in pluribus dicunt esse universale actuale, non potentiale, id est habere actum existendi in multis, non potentiam praecisam ab illis. Contra quos vide Conimb., quaest. iv, de Univ. art. iv.

Verum pro solutione notandum nomine aptitudinis, seu potentiae indifferentis ad multa, non intelligi in praesenti aliquam potentiam ad agendum aliquid, vel recipiendum, cum universale, de quo agimus in praesenti, non respiciat inferiora tanquam effectus, quia non est universale in causando; sed esse potentiam per modum capacitatis, seu non repugnantiae ut multiplicetur in multis, et sit in illis per identitatem et consequenter per praedicationem, quatenus universale et particulare, superius et inferius significant quoddam totum, scilicet universale, quasi indeterminatum et abstractum, particulare vero, ut determinatum et contractum; et quia indeterminatum potest fieri determinatum, dicitur habere aptitudinem ut sit in illo, et praedicetur de illo.

Et quidem haec aptitudo potest considerari formaliter et positive in quantum respicit inferiora, vel fundamentaliter, pro ipsa capacitate, seu non repugnantia ad respiciendum inferiora et descendendum ad illa; in hac enim non repugnantia fundatur ille respectus, et quando sumitur positive, seu per modum respectus, est ipsa formalis intentio, seu universalitas in actu: quam a parte rei dari etiam Scotus negavit, solum admittens communitatem negative ex natura rei, quae non est aliud, quam natpram ex se non esse singularem. Quare punctum difficultatis in praesenti est; an rationa