Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 273
species productas ab intellectu agente, licet entitative spirituales sint, representative tamen a singularibus non abstrahere, ut indicat P. Mer., disp. n. de univ., q. i, n. xxix, et ex Scoto referunt Conimb., q. v, de univer., art. n. Alii, quia etiamsi repraesentent naturam sine singularibus, adhuc tamen negant ibi repraesentari universalitatem, quia haec solum fit per cognitionem, illa autem species est principium cognoscendi naturam, non cognitam supponens, vel constituens; de quo vide P. Suarez, disp. vi Met., sect. vi, num. vn, qui etiam addit non omnem universalitatem fleri per intellectum agentem, verbi gratia proprii, differentiae, vel accidentis, sed solum specificam.
Nihilominus sit unica, conclusio : In sententia D. Thomae, quod species producta ab intellectu agente repraesentat naturam sine singularitate, dicendum est repraesentari universale fundamentaliter, quod est universale metaphysicum, ita quod illa species non solum respicit naturam secundum se et in statu solitudinis, sed sub unitate praecisionis. — Haec conclusio docetur expresse a Gajetano, in iv cap. De Ente et essentia, post quaest. vi, § Istis praelibatis. Et sumitur ex D. Thoma, non solum ex locis ubi docet per intellectum agentem formari speciem repraesentantem naturam et non conditiones materiales individuantes, ut specialiter videri potest i part., quaest. xiv, art. xi, ad 1, et q. 1xxix, art. m, in fine corporis, et quaest. 1xxxv, artic. i, ad 3 et 4; et Contra Gent., cap. 1xxvii. Sed etiam in aliis locis, ubi docet naturam sic abstractam per intellectum agentem esse universalem, ut patet in Opusc. 1v, ubi dicit : « Quod una et eadem natura, quae singularis erat, et individuatur per materiam in singularibus hominibus, fit postea universalis per ac-
tionem intellectus' depurantis ipsam a conditionibus, quae sunt hic et nunc etc. » Et Opuscul. xLvm, cap. i, inquit: « Quod in nostra phantasia forma repraesentans tunc hominem agit virtute intellectus agentis in intellectum possibilem, et causatur tunc in intellectu possibili quaedam forma, quae dicitur species intelligibilis, vel secundum alios actus intelligendi, vel verbum, quae forma repraesentat hominem ut abstractum a conditionibus materialibus, et hoc dicitur esse universale. » Ergo secundum D. Thomam non repraesentat naturam secundum se, quia ista nec est universalis, nec particularis, sed repraesentat universale.
Fundamentum conclusionis est: Quia species illa sic producta per intellectum agentem repraesentat naturam exclusis individuis, ut nunc supponimus, et repraesentat illam tanquam unam; ergo non repraesentat solum naturam secundum se, nec cum unitate singulari, sed cum unitate praecisionis, quam consequitur aptitudo, seu non repugnantia ad respiciendum illa et essendum in illis, quod est universale metaphysicum, et fundamentum logici. Conseq. manifesta est, quia natura secundum se nec est una, nec plures, ut quaest. praec. ex D. Thoma satis ostensum est; ergo, si ibi repraesentatur natura ut una, debet repraesentari cum unitate singulari, vel universali; et non singulari, ut supponimus, ergo universali. Et hoc vocamus universale metaphysicum, quod in hoc distinguitur a logico quod utrumque respicit singularia, sed metaphysicum respicit illa ut terminum a quo, quia abstrahit ab illis, logicum autem, ut terminum ad quem, quia respicit illa, ut dicatur de illis.
Totus iste discursus legitimus est, et solum restat probare illam mino-