Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 272

QUAESTIO IV.

DE CAUSA UNIVERSALIS.

ARTICULUS I.

Utrum beneficio intellectus agentis in specie ab ipso producta representetur universale metaphysicum.

Ut intelligatur quid nomine intellectus agentis significetur supponendum est, ex lib. iii de Anima, et D. Thoma, i p., q. 1xxix, art. n et iii, et pluribus aliis in locis, esse in nobis duplicem intellectum, alterum agentem, alterum possibilem, seu passibilem. Dicitur intellectus agens, non ab agendo et producendo cognitionem, sed ab agendo species, que recipiuntur in intellectu possibili, qui ideo nominatur possibilis quia patitur, seu recipit istas species, et illis receptis operatur cognitionem; eo quod omnis cognitio generatur a potentia et objecto, objectum autem non potest per suam entitatem esse in potentia, sed per suam speciem, seu similitudinem, quae in nostris potentiis est accidens quoddam gerens- vices objecti, et illud representans. Et licet ab objectis externis mittantur species istae ad sensus exteriores, quibus sensus informati in cognitionem procedunt, et inde ad interiores sensus alias species transmittunt, quas dari ipsa experientia manifestat, cum Cessantibus sensibus externis repraesentationes fiant in internis, sicut patet in somniantibus; tamen istae species non sunt proportionatae intellectui, qui, cum spiritualis sit, spiritualium repraesentationem postulat, et objectum intelligibile, non sensibile. Ideo necesse fuit ponere quamdam vim, seu potentiam, quae 9X istis speciebus sensibilibus spiri-

tualem speciem eliceret, quam intellectui possibili tribueret. Et ista vis, seu potentia non potest intelligere, quia intellectio producitur a potentia et specie, ista autem potentia facit species; quando ergo facit non supponit illas, ut intelligat; unde faciendo illas non intelligit.

Hoc breviter supposito, duo sunt qus b difficultatem in hac parte faciunt. Primum est: An illa species, quam producit intellectus agens, solum repraesentet naturam, et non singularitatem, ita quod non detur in intellectu species directe repraesentans singulare sensibile, ut propria illius. Et de hac quaestione nihil dicemus in praesenti, quia pertinet ad libros de Anima, et ad intitum Physicorum, ubi tractatur an singulare directe cognoscatur a nostro intellectu.

Secundum est: An, supposito quod illa species intelligibilis producta ab intellectu agente repraesentet naturam et non singularitatem, seu conditiones individuas, quod ibi ostendemus et hic supponimus, hoc ipso repraesentet naturam cum universalitate saltem metaphysica; an solum repraesentet naturam secundum se, omni statu remoto, tam universalitatis, quam singularitatis? Et loquimur de universali metaphysico, quia ad hoc sufficit exolusio singularium et abstractio negativa. Ad universale autem logicum requiritur etiam ordo ad inferiora, qui, cum sit relatio rationis, non consequitur ex abstractione quomodocumque, sed ex abstractione, quae est cognitio. Hic autem non loquimur de universalitate cognita, sed repraesentata antecedenter ad omnem cognitionem: intellectus enim agens omnem cognitionem praecedit.

Negativam partem plures auctores sustinent, vel quia existimant