Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 275
non habet actum conferendi et comparandi unum alteri, cum non cognoscat, sed habet solam praecisionem negativam, quatenus sumit unum, scilicet naturam, et relinquit alterum, scilicet singularitatem; ergo solum in uno individuo accipit id quod est naturae, relicto eo quod est individui; hoc autem est solum accipere naturam secundum se, non vero secundum unitatem indifferentiae et aptitudinis ad plura; ergo non facit unitatem universalitatis, quae non est sola unitas sine una individuatione, sed cum indifferentia ad plura.
Respond.: In illa specie repraesentari universale fundamentaliter eum fundamento proximo nondum cognito, sed repraesentato. Et ad instantiam respond.: Quod fundamentum proximum universalitatis est quidem ens rationis, quod ante cognitionem intellectus non est in actu et formaliter, potest tamen esse virtualiter et repraesentative, sicut in imaginativa potest dari ens rationis, ut chimaera repraesentata, ut diximus quaest. ii. Quare ex vi intellectus agentis non habetur aliqua secunda intentio formaliter, potest tamen haberi fundamentaliter, quia ipsa praecisio, sub qua repraesentat naturam, realis non est, licet nondum sit actu cognita, sed repraesentata ut cognoscatur, eo modo quo praecisio illa repraesentari potest, non ut res, sed ut conditio rei repraesentatae.
Ad replic. de aptitudine dicitur quod, ubi est impossibilis actus quasi ab intrinseco, deest potentia, si autem solum ab extrinseco, scilicet defectu applicationis, non deest potentia; sicut ignis habet potentiam ad comburendum lignum Romae, sed non applicationem, sine qua non potest comburere, sic natura illa praecisa habet capacitatem, seu non repugnantiam ut praedicetur de multis,
deest tamen applicatio, quae |est cognitio.
Ad instant, de unitate respond.: Quod intellectus agens non accipit unam naturam collative, sed praecisive ex pluribus, vel ex uno individuo, accipiendo id quod de se non repugnat esse in pluribus. Unde ex hoc non redditur natura solum repraesentata intrinsece, quantum ad praedicata essentialia, sed repraesentata tali modo, scilicet per modum unius, quod est accipere illam unam unitate praecisionis cum non repugnantia ad plura. Et quando dicitur quod est praecisio pure negativa, respond.: Quod illa praecisio respectu inferiorum. qua* relinquit, negative, se habet, respectu autem naturae, quam accipit repraesentando positive, per modum unius illam repraesentat, sicut et postea quando cognoscitur ex informatione talis speciei, et hoc sufficit ad universale metaphysicum repraesentatum, quia dicit naturam cum conditione unitatis praecisionis, et cum non repugnantia ad plura.
Argumenta autem, quae afferri possent ad probandum quod species abstracta ab intellectu agente non repraesentat, directe naturam sine individuatione, ex eo quod non possit intellectus agens illuminare phantasma, quod est corporeum, actione et lumino spirituali, omittimus in praesenti, quia pertinent ad libros de anima. Sufficit advertere quod phantasmata non illuminantur recipiendo in se aliquam lucem spiritualem, sed ut inquit D. Thomas, i parte, quaest. 1xxxv, art. i, ad 4, « illuminantur phantasmata, quia ex virtute intellectus agentis redduntur habilia, ut ab eis species intelligibiles abstrahantur. » Phantasma ergo, quatenus est capax et habile ut determinet intellectum agentem ad producendum speciem hujus objecti potius quam illius, di: