Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 276

citur illuminaii ul> eo quasi intrinsece. quin utitur illo quasi instrumento determinante; ipsa vero species producta ex determinatione phantnsninis est illuminatio spiritualis, sed hirc ponitur in intellectu possibili. An vero recipiat aliquem modum, vel impressionem phantasma ab intellectu agente. qu@ non sit illuminatio, « « modus quidam habilitatis, sicut instrumentum ab artifice, non abhorreo, sed do hoc in libris do Anima.

ARTICULUS U.

Utrum universale metaphysicum in •ictu cognitum fiat per artum abtotutum intellectui, et uuicena/e loyicum per comparatirum.

Actus comparativus intellectus potest sumi dupliciter: uno modo, ut pertinet ad secundam et tertiam operationem intellectus, qua comparat unum alteri componendo, vel dividendo, vel etiam per illationem discurrendo; alio modo, ut portinet ad primam operationem, [M*r quam unum non attribuitur alteri, vel deducitur ex alio, sed tamen cognoscitur unum ut ordinatum nd aliud et non in se absolute, sicut relatio ipy» cognoscitur per simplicem operationem. quando apprehenditur, vel delinitur. Itaque per cognitionem nncundii' operationis attribuitur aliquid subjecto tanquam pnedictutui, cl sic per talem netum comparativum potest praedicari ipsa natura de inferioribus nd qu@ habet relationem, et potest etiam universalitas ipsa praedicari de naturo, quam denominat tanquam forma, et consequenter praedicatur de illa. At vero per comparationem prima' operationis non attenditur attributio praedicati nd subjectum, sed cognoscitur natura ut respiciens tenninum ad quem ordinatur, qu»

potest cognosci vel in actu signato et reflexo, vel quasi in acta exercito cognoscendo naturam cum ordine nd suum terminum. El discerne quod actus iste comparativus non dicitur talis, nisi quia respicit tenninum ad quem, qui proprie est terminus comparationis, seu relationis, non quia respicit terminum a quo, non enim ad illum comparatur, sed ab illo separatur.

Actus autem abiotutusdicitur per oppositum ad comparativum, scilicet illo qui non comparat, neque ordinat unum nd aliud, sed rem ipsum cognoscit secundum se. Potest autem aliquis absolvi ab ordine ad aliud dupliciter: uno modo pure negative, accipiendo unum omni alio suppresso, vel omisso, nd quod poterat ordinari; alio modo privativo, seu positivo, quia accipil unum separando ab alio cum cognitione ulriusque termini. Hinc nascitur duplex abstractio, alia negativa, alia positiva Negativa concipit unam naturam omissis conditionibus individuantibus, et circa illas negative se habendo. Abstractio positiva est illa, qu@ separat naturam a conditionibus non pure omittendo et reliquendo individua, seu diiTerentias individuales, sed cognoscendo id quod reliquit et id quod assumit, et consequenter cognoscendo di9tnctionem interanum et aliud.

Ilis suppositis, loquendo de universali cognito per intellectum possibilem, et non representato tantum inspecie. de quo praeced. art., duplex est principalior sententia inter graviores auctores. Prima docet absolute fieri universale [>er actum abstractionis Secunda (teri per actum comparativum, non distinguendo de universali metaphysico, vel logico, de comparatione simplicis apprehensionis, vel praedicationis. Primam docuit Durandus in i, dis-