Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 277

tinct. m, quaest. xv, num. xxvn, et in ii, distinet, m, quest. vii, num. vu; Toletus, quest. ii de univers.; et alii. Secunda attribuitur Scoto in i, distinet, m, quest. i, sol. ad 1, Soncinse., v Met., quest. xxvii, et x Met., quest. xv, et aliis. Videatur Arauxo, iii Met., quest. m, art. v; Curs. Carm., disputat, m, de univ.. quest. vi.

Inter has sententias principales, quidam volentes eas concordare, dixerunt primam sententiam esse veram de universali metaphysico et absoluto, secundam de logico, quod est relativum. Ita Pater Suarez, disput. vi Met., sect. vi, num. vm. At vero Martinez, disp. i, de univers., quest., ii, distinguit universalitatem ut sic et universalitatem metaphysicam et logicam. Et universalitatem secundum se dicit fieri per abstractionem, quatenus dat ei unitatem prescisam. Universalitatem autem ut metaphysicam fieri per abstractionem negativam, quatenus relinquit, seu omittit inferiora. Universalitatem autem logicam fieri per abstractionem positivam, quibus explicatur ab ipso sic, quod ista abstractio, cum fiat considerando positive ipsa inferiora, et intelligitur natura inclusa in inferioribus ut quid distinctum ratione ab ipsis, omne enim inclusum non in se, sed in alio includitur, et intelligitur a differentiis inferiorum separari, a quibus solis, non autem ab ipsis inferioribus fit separatio universalis. Jam supra retulimus hanc sententiam, quest. praec.

Denique aliqui existimarunt naturam fieri universalem per actum comparativum non simplicis relationis, sed praedicationis, quod pertinet ad secundam operationem. Ita attribuit quibusdam Gomplutensibus Merinero, disp. n, de univ. q. n et m.

Dico primo : Universale metaphysicum fit per actum absolutum abstrahentem naturam ab inferioribus, tam abstractione negativa, quam positiva. Itaque utraque abstractio est actus absolutus, et non deservit ad universale logicum formaliter constituendum, quod in relatione constitit. — Haec conclusio prob. quantum ad duo. Primum : quod ille actus praescindens naturam sive positive, sive negative, sit absolutus. Secundum : quod universale metaphysicum, tam ex praecindens negativa, quam positiva resultet. Et primum probatur sic : Ille dicitur actus absolutus, qui attingit objectum sine respectu et ordine ad aliquid, ut ad terminum quem respiciat; sed actus praecindens solum habet separare unum ab alio, ut a termino a quo; ergo per talem actum non consideratur aliquid ut ordinatum et ut respiciens terminum ad quem, sed potius ut relinquens; ergo repugnat quod aliquis actus abstractionis, cujus officium sit tollere et separare unum ab alio, non sit actus absolutus, siquidem non comparat, neque ordinat ad aliud a quo separat. In summa, repugnat quod aliquis actus faciat respicere aliquid ut terminum a quo et ut terminum ad quem, cum sit oppositio inter ista duo; sed actus praescindens et abstrahens respicit id a quo abstrahit tanquam terminum a quo, ergo non potest respicere illud tanquam terminum ad quem : sed comparatio et ordo est ad aliquid, et ad terminum ad quem; ergo actus praescindens non est comparativus in eo in quo praescindit, quia id a quo praescindit respicit ut terminum a quo, non ordinat ad illud ut ad terminum ad quem.

Secundum, quod probandum est in hac conclusione, sic ostenditur. Non solum praecisio negativa, sed etiam positiva relinquit inferiora et ab illis separat naturam, una per positivam cognitionem, alia solum