Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 279

conveniens illi per intellectum, si quidem est unitas rationis; sed hoc ipso quod praescinditur natura a differentiis inferioribus sive positive, sive negative, cognoscitur unico conceptu; ergo accipitur tanquam una, quia unus conceptus ad unum objectum terminatur, et in natura sic accepta ut una non invenitur repugnantia ut reddatur individua, quia non habet oppositionem, sed potius conformitatem cum illis differentiis, a quibus assumpta est per intellectum; ergo habet aptitudinem ad illa, quae est non repugnantia, et unitatem. Quomodo vero ista unitas non constituat universale, nisi fundamentaliter tantum, quod pertinet ad universale metaphysicum, non ad universale ut abstrahit a logico et metaphysico, dictum est queest. prae., art. v.

Dico ultimo : Universale logicum, seu relativum, et secunda ejus intentio fit per actum comparativum, non per modum compositionis, vel judicii, nec per modum inclusionis in inferioribus, sed per modum simplicis apprehensionis, qua cognoscitur natura cum ordine et respectu ad inferiora. — Haec conclusio docetur a D. Thoma et ab ejus discipulis communiter, et in schola Scoti ut communis etiam acceptatur. Videatur D. Thomas, i part., q. xxvm, art. i, ubi inquit: « Quod aliquando respectus significatus per ea, quae dicuntur ad aliquid, est tantum in ipsa apprehensione rationis conferentis unum alteri. » Et q. vii de Potentia, art. xi, inquit : « Quod respectus rationis adinvenitur per hoc quod consideratur ordo ejus, quod est intellectum, ad res extra, aut quia consideratur ordo intellectuum ad invicem. » Et denique i Periher., lect. x, loquens in specie de relatione universalitatis, inquit: « Quod intellectus attribuit has relationes naturae in-

tellectae secundum quod comparateam ad res extra animam. » Et idem sumitur ex Opusc. xlvii, cap. ii. Et ponderandum est quod actum istum comparativum, quo invenitur relatio universalitatis, non ponit D. Thomas in actu comparativo, quo attribuitur aliquid alicui ut subjecto, sed quo ordinatur ad aliquid ut ad terminum, ut constat ex verbis allatis, sed praecipue ex loco citato i p., sol. ad i, ubi inquit: « Quod propria ratio ejus, quod ad aliquid dicitur, non accipitur per comparationem ad illud cui inest relatio, sed per respectum ad alterum. »

Et hinc sumitur fundamentum pro conclusione posita. Nam ad inveniendum relationem per actum intellectus requiritur comparatio aliqua ad terminum, et non comparatio compositiva, et attribuens praedicatum subjecto, vel inclusionem faciens in illo; ergo relatio tantum ordinativa ad terminum. Major manifeste constat: Quia relatio non est aliquid absolutum, sed cujus totum esse est ad aliud; ergo ut inveniatur per intellectum necessario debet apprehendi in eo, in quo differt ab absoluto; differt autem ab absoluto in comparatione ad aliud; ergo requirit actum comparativum, id est comparationem et ordinationem in natura cognita ad terminum. Min.prob. i Nam comparatio compositionis et attributionis vel attribuit naturam cognitam inferioribus, vel attribuit relationem ipsi natura cognitae tanquam denominatae per ipsam relationem. Primum non est ad rem : tum quia actus compositivus formaliter solum potest efficere relationem praedicati ad subjectum, quae longe diversa est a relatione universalis ad inferiora; tum etiam, quia praedicatio natura de suis inferioribus, ut est in propositione facta peractum compositionis, solum facit actu praedicatum; ergo