Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 280

supponit praedicabile, quia prius aliquid dicitur praedicabile, quam praedicatum, praedicabilitas autem est passio universalitatis, vel ad illam pertinet; ergo relatio illius antecedit comparationem compositivam et formalem compositionem, sicut relatio praedicabilitatis antecedit relationem praedicati, ut potentia actum.

Et eodem modo probatur non consistere in actu faciente inclusionem. Quia vel ista inclusio est actualis inclusio in inferioribus, vel solum aptitudinalis. Si primum, est inclusio per praedicationem, vel contractionem in actu, quod necessario supponit contrahibile et praedicabile, atque adeo relationem praedicabilitatis et contrahibilitatis. Si vero est inclusio aptitudinalis, ergo solum est aptum includi, non vero inclusum actu in inferioribus, et illa aptitudo ut includatur est idem quod aptitudo ut contrahatur, et praedicatur, inclusio enim per contractionem fit; ergo ante inclusionem datur universale logicum, scilicet respectus aptitudinis ut includatur.

At vero si dicatur secundum, constat quod attribuere relationem ipsi naturae cognitae, ut subjecto denominato per illam, non est formalis consideratio relationis ad terminum, sed ad subjectum, et in ratione m, non in ratione ad; ergo est consideratio communis omni accidenti, etiam absoluto, quod habet subjectum, non vero est proprium relationis, ut relatio est, et consequenter non constituit illam formaliter, sed supponit, quia in subjecto ponit, non ad terminum ordinat. Unde non est necesse, non solum in relatione universalitatis, sed etiam in aliis secundis intentionibus, scilicet relatione syllogismi et propositionis etc., in actu signato cognoscere illam relationem et attribuere illam subjecto denominato, hoc enim jam

supponit relationem formatam; sed sufficit quod ipsa extrema relationis comparative cognoscantur unum ad aliud in ipso exercitio, sive quando formatur propositio, vel judicium, aut syllogismus, sive ea quae pertinent ad primam apprehensionem; ipsa enim comparatione cognoscuntur istae intentiones tanquam ordinatae, et consequenter ad instar relationis, etiam non apprehendantur tanquam objectum quod per actum reflexum, ut quaest. u, diximus, artic. iv.

Solvuntur argumenta.

Primo arguitur, ad probandum quod non est necessarius actus comparativus ad universalitatem formalem : quia posito fundamento proximo statim resultat relatio ; ergo non indiget alio actu, quam illo, quo ponitur fundamentum proximum. Hoc autem ponitur ante actum comparativum, quia est unitas et aptitudo ad essendum in multis, quod ex vi abstractionis habetur; ergo ex hoc actu resultat universalitas, quod est relatio : sicut enim sola contraotio sufficit ut natura fiat singularis, ita et abstractio, ut actu fiat universalis.

Et confirm.: Quia ante actum comparativum natura abstracta actu denominatur universalis; ergo actu habet formam universalis, quod est relatio. Consequente: Quia denominatio formata non fit nisi ab ipsa forma, cum sit effectus ejus formalis; ergo si denominatur actu universalis, actu habet formam universalitatis. Antecedens constat : Quia ex vi abstractionis, ante actum comparativum, natura non denominatur singularis, cum sit denudata a conditionibus singularibus, nec schlumdicitur natura secundum se, quia illa secundum se nec est una, nec