Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 283
in sua essentia, remotis individuis; ergo non fit natura universalis, sed solum ponitur in statu solitudinis, seu secundum se. Item : Natura ab intellectu non cognoscitur nisi ut abstracta ab individuis, in sententia D. Thomae; ergo ipsa praecisio non potest dare universalitatem, quia haec convenit naturae ut cognitae, et consequenter ut praecisae; ergo prius datur praecisio, seu cognitio naturae, quam universalitas. Ac denique : Quia universalitas est relatio secundum esse; ergo solum habetur per actum, quo apprehenditur ipse ordo et relatio, actus autem abstractionis est actus absolutus, non comparans, neque ordinans unum ad aliud.
Respond. : Haec omnia probare quod universalitas pro relatione formaliter non habetur nisi per actum comparativum; tamen fundamentum ejus, quod est unitas praecisionis et aptitudo, habetur hoc ipso quod natura cognoscitur ut praecisa per modum unius; neque hoc supponit naturam cognitam, sed ipsamet praecisio cognitam reddit. Quod si non cognoscatur per modum unius, non loquimur in isto casu, neque in ista praecisione, quia talis cognitio non solum abstrahit ab individuis, sed etiam ab omni modo unitatis, et relinquit naturam in statu purae solitudinis et secundum se; sed abstractio quae cognoscit naturam per modum unius, illa facit universale metaphysicum. Et fortasse non est possibile concipere naturam ita quod ex modo intelligendi nec unitatem habeat, nec pluralitatem, licet secundum se ex parte rei cognitae nec una sit, nec plures, quantum est ex vi essentialium praedicatorum. Quidquid tamen sit de hoc, saltem ille actus, qui abstractive concipit naturam per modum unius, unitatem praebet ipsi naturae ex modo cognoscendi; et
tamen ille actus non est comparativus, sed absolutus, quia nondum respicit inferiora per modum termini ad quem comparetur, sed ut terminum a quo separetur.
QUASTIO V.
DE ACTU UNIVERSALIS, QUID EST PR/EDICARI DE MULTIS.
ARTICULUS I.
Quid sit in natura universali esse in multis et praedicari de multis.
Supponit haec difficultas naturam, dum praedicatur actu de multis, adhuc esse universalem, saltem metaphysice; quia, si universalitas per praedicationem amittitur, non habet locum quaestio, qua inquirimus quid in ipso universali sit praedicari et esse in multis. Et quidem aliqui de hoc dubitaverunt, existimantes hoc ipso quod actu praedicatur universale de multis, extraneari relationem universalis a natura. Quod Scoto, quaest. ix, in Porphyr., attribuunt Conimb., quaest. vi Univers., n. iv. Tum quia natura non praedicatur ut indifferens et indeterminata, sed ut applicata isti individuo, de quo praedicatur, et ut unum cum illo, alioquin vere non praedicaretur; ergo non manet universalis, quia remota indifferentia tota universalitas ruit. Tum etiam quia natura non habet universalitatem nisi in suppositione simplici: nam quando dicitur : Homo est species, homo est universalis, ly homo supponit simpliciter, ita quod non descendit ad supposita sub formalitate speciei, et universalis; sed quando actu praedicatur de individuis non habet suppositionem simplicem, sed personalem, verificatur enim de personis et individuis; ergo