Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 282
quod naturam relinquit aptam ad ipsa inferiora : sicut enim per aptitudinem virtualiter est in illis, ita virtualiter comparatur ad illa; ergo etc. Et in sententia eorum, qui censent judicium solum consistere in respicientia duorum extremorum, seu conceptuum, manifeste sequitur istam comparationem fieri per actum judicii, quia ista comparatio sine respicientia extremorum non est. Sed hoc fundamentum est omnino falsum, quia etiam ante omne judicium potest aliquid relative concipi, sicut per simplicem apprehensionem cognoscimus relationes, et definimus illas.
Respondetur ad principale argumentum, quod est totum fundamentum Martinii, solutione superius data, queest. praec. art. v : quod universale respicit sua inferiora non per inclusionem formaliter, sed potius supponendo exclusionem et abstractionem ab illis; unde, licet inferiora in re non constituantur nisi includendo naturam superiorem, formaliter tamen in ratione inferioris non constituuntur per inclusionem, sed per subjectionem ad naturam superiorem, supponendo tamen quod in re illam includant. Unde sicut superius, licet identificetur cum inferiori, cognoscitur in ratione superioris sine illo, ita inferius, licet includat, et identificetur cum superiori, respicitur tamen a superiori non per inclusionem in illo, sed per subjectionem ad illud. Unde in conceptu inferioris, quatenus terminat respectum superioris, non explicatur inclusio inferioris, licet illam habeat in re, sed solum inferioritas et subjectio.
Quod si instes: Ergo non potest dari formaliter intentio generis sine intentione speciei, nec species sine intentione individui, cum haec sint correlativa, et ita respectus generis stare non potest sine suo termino formali, quod
est species, nec species sine individuo, quod est terminus speciei.
Resp.: Probare argumentum quod non potest dari intentio generis formaliter sine specie cognita ut subjicibili, et similiter species sine individuo ut subjicibili, sic enim induunt rationem termini formalis relationum generis et speciei; potest tamen dari intentio generis sine hoc quod cognoscatur intentio speciei ut praedicabilis, et species quin cognoscatur intentio individui ut praedicabilis de uno tantum.
Ad confirm. Resp.: Quod aptitudo dupliciter potest considerari, vel negative, vel positive. Negative, est sola non repugnantia ad essendum in pluribus; et ista non cognoscitur actu comparativo, sed ipso actu absoluto abstractionis consequitur. Positive, dicit ordinem ad ea, ad quae habet aptitudinem; et iste ordo, seu relatio formaliter non invenitur, nisi quando ipsa aptitudo concipitur cum aliqua comparatione et ordine ad suum terminum. Quare actus comparativus constituens formaliter universale non est ille, quo actu attribuitur multis, sed quo concipitur aptum ad essendum in multis, non aptitudine sumpta pro sola capacitate, seu non repugnantia, quae est aliquid absolutum, sed sumpta pro aptitudine ordinata et respiciente positive ipsa plura. Ad hoc autem non est necesse quod ipsa relatio cognoscatur quasi in actu signato, et tanquam res cognita ut quod, sed sufficit quod actu cognoscatur aliquod extremum ut comparatum ad aliud, et ad instar relativi, sic enim in ipso exercitio comparatio ipsa et relatio cognoscitur.
Ultimo potest objici, ad probandum quod abstractio non reddat naturam universalem metaphysice et fundamentaliter: Quia per illam ab* stractionem solum cognoscitur natura secundum id quod ei convenit