Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 287

quid est album. Non est autem aliquid homo formaliter loquendo nisi per id, quod ad rationem hominis pertinet. Et similiter non est aliquid album formaliter nisi per id, quod pertinet ad rationem albi. Et ideo hujusmodi abstracta nihil in se alienum habere possunt. Aliter autem se habet in iis, quae significantur in concreto, nam homo significatur ut qui habet humanitatem, et album, ut quod habet albedinem. Ex hoc autem quod homo habet humanitatem, vel albedinem, non prohibetur habere aliquid aliud, quod non pertinet ad rationem horum, nisi solum quod est oppositum his. Et ideo homo et album possunt aliquid aliud habere quam humanitatem, vel albedinem. Et haec est ratio quare albedo, vel humanitas significantur per modum partis, et non praedicantur de concretis, sicut nec sua pars de suo toto. » Ita D. Thomas.

Ex qua doctrina colliges quod abstractum respectu concreti abstrahit abstractione formali, non totali. Vocatur abstractio formalis, qua forma abstrahit a materia, actus a potentia, essentiale et proprium ab extraneo et alieno. Abstractio autem totalis est, qua superius abstrahit ab inferiori, et commune ab individuis, quia habet se ut totum respectu inferioris, includendo illa virtualiter et implicite: abstractum autem formale non se habet ut totum respectu concreti, sed ut pars et quasi forma et actus, respectu potentiae et subjecti.

. Secundo sequitur quomodo verum sit illud, quod communiter dicitur, scilicet: Quod quando aliquid convenit alicui per se, oppositum ejus nec per accidens ei potest convenire, id est non potest in eodem subjecto reperiri, quia, ut inquit D. Thomas, subjectum habens aliquam formam non prohibetur habere aliquid aliud, nisi solum quod est oppositum

illi; ergo oppositum formae non potest reperiri in ipso subjecto habente formam, quod est non posse illi convenire, nec per accidens, id est, per aliud et ratione subjecti.

Circa tertium: Quomodo tale praedicatum superius sit totum respectu inferioris, ejus explicatio sumitur ex D. Thoma, loco supra citato, et in cap. iii, de Ente et essent., et Cajetano, ibi explicante quomodo genus et habeat rationem partis, et rationem totius. Nam in praedicato generico (et idem est de specifico et differentiali) et continetur aliquid quod explicat, et aliquid quod implicat, seu includit, verbi gratia: animal exprimit naturam sensitivam, et corpus exprimit haturam corpoream, id est exprimit id quod actu constituit sensitivum et corporeum; includit vero omne illud a quo talis ratio sensitivi, vel corporei provenire potest, vel in quo inveniri potest, sive includat aliquid praeter rationem sensitivi, sine non. Et quidem, quantum ad id quod exprimit, non est dubium quod genus, verbi gratia animal, solum partem naturae dicit, et non totum; unde si nihil amplius includeret ly animal, quam id quod explicat, non posset praedicari de aliquo, in quo invenitur aliquid amplius quam ipsa ratio naturae sensitivae; sed quia significat omnem formam, a qua ratio animalis provenit, et in qua invenitur, sive a tali forma solum illa ratio proveniat, sive aliquid aliud, inde est quod animal in illo conceptu includit virtualiter quidquid habet rationem animalis, et homo quidquid habet rationem hominis, et id in quo inveniri potest.

Ex qua doctrina colligitur quod, ut aliquid sit genus et universale non debet significare suum significatum cum praecisione formali, sed solum cum praecisione totali, hoc est non debet ita significare ratio-