Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 288

nem aliquam, seu formam quod excludat ab iis, quae illi adjungi et concerni possunt, sed significat omne illud, in quo invenitur talis perfectio, etiam si ulteriorem aliam perfectionem involvat, licet illam non explicet. Atque ita significari per modum totius et partis non est idem quod esse partem, vel totum: nam etiam id quod est pars potest significari per modum totius respectu alterius partis, in qua includitur, sicut animalitas respectu humanitatis, quia de illa praedicatur; sed significari per modum totius consistit in hoc quod significatur aliquid respectu alterius ut includens illud. Significatur autem per modum partis, quando per modum exclusionis significat aliquid, licet in re conjungatur cum illo quod excludit; et quia in re non datur natura aliqua vel forma ita constituens aliquem gradum quod excludat ulteriorem perfectionem, vel gradum, sed ab eadem forma substantiali plures gradus proveniunt, ideo diximus supra, ex D. Thoma, non distingui gradus metaphysicos in eadem re, nisi per rationem.

Circa quartum : Multiplex est divisio et differentia praedicationis, quae resultat ex diverso modo habendi identitatem et diversitatem rationis, in qua est totum fundamentum praedicationis, ut diximus ex D. Thoma. Et primo dividitur in directam et indirectam. Directa est quando id quod se habet per modum formae tenet se ex parte praedicati; indirecta, quando e converso id quod se habet per modum subjecti ponitur ex parte praedicati. Ubi nomine subjecti et formae non solum intelligimus id, quod physice se habet ut forma et materia, sed quod habet se quomodocumque ut actuans et actuabile, vel superius et inferius; dicitur enim superius forma inferioris, non quia gra-

dus superior sit actualior in entitate et perfectione, sed quia contrahibilis, et omne quod contrahitur quasi recipitur in eo ad quod contrahitur. Si autem sint praedicata aequalia, ut homo et rationale, vel risibile, tunc id quod actuat se habet ut forma, et quod actuatur, ut subjectum. Unde haec est directa praedicatio : Homo est rationalis, homo est risibilis; indirecta vero : Rationale est homo.

Et si requiras : Quando praedicatur gradus superior individuatus, ut si dicas : Homo est hoc animal, an sit praedicatio directa? Respond. quod ut fiat praedicatio directa debet poni ex parte subjecti genus individuatum; ut si dicas : Hoc animal est homo, ly hoc animal demonstrat individuum hominis, vel illud animal quod est in homine. Etenim hoc ipso quod gradus superior individuatur ex modo significandi individualiter, se habet ut rationem speciei, quia supponit pro animali, quod est individuum hominis; ergo respicit hominem ut superius, et consequenter ut praedicatum formale, et ita haec est directa : Hoc animal est homo, indirecta vero : Homo est hoc animal. Secus si dicas: Homo est quoddam animal, si ly quoddam non demonstret individuum, sed rationem genericam animalis ut vage contractam.

Praedicatio directa dividitur in essentialem et accidentalem. Essentialis est quando praedicatum est de intrinseca ratione subjecti; accidentalis, quando est extra illam. Ubi oportet discernere identitatem extremorum, et connexionem. Identitas pertinet ad conjunctionem, seu convenientiam et ad aequationem extremorum, quae ad omnem praedicationem requiritur, connexio ad habitudinem, qua extrema ordinantur, vel essentialiter et intrinsece, vel accidentaliter et extrinsece.