Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 289

Praedicatio disparata est illa quae constat ex terminis disparate se habentibus, qui non habent habitudinem convenientiae inter se. Et bene notaquod aliud est praedicatio disparata, vel identica; aliud propositio disparata, vel identica. Propositio enim respicit veritatem et falsitatem, praedicatio habitudinem terminorum. Et potest esse praedicatio disparata et propositio vera, et inter terminos identicos potest esse propositio falsa. Ut patet in negativis : Homo non est lapis, est propositio vera et praedicatio disparata, id est inter terminos disparatos. Et ista propositio : Homo non est homo, est falsa, sed praedicatio est identica, id est inter terminos identicos, licet negative. In propositionibus tamen affirmativis, si praedicatio est disparata, propositio semper est falsa, et si praedicatio est identica, propositio est vera.

Praedicatio identica alia est identica materialiter, alia formaliter. Formaliter identica est quando ex vi significationis terminorum idem significat unus ac alter, ut si dicatur : Homo est homo. Materialiter identica est quando significationes quidem sunt diversae, sed realitas, seu entitas est eadem ; ut cum dicitur : Actio est passio, album est substantia, vel corpus, quae ex parte formae significatae est disparata, ex parte autem materiae seu subjecti quod corpus seu substantia est, identica, si in eodem subjecto conveniant. Et similiter, quando duo accidentia praedicantur ratione convenientiae in eodem subjecto, ut: Album est dulce, et unum attributum de alio in Deo, ut : Misericordia est justitia, omnes istae praedicationes sunt identicae materialiter.

ARTICULUS III.

Quomodo requirantur multa, ut aliquid dicatur universale vel commune.

Supponimus non esse idem quod aliquis terminus, vel res significata per illum, sit communis, et quod sit universalis, ut expresse docet D. Thomas, in i Sent. ad Annibaldum, distinet, xix, quaest. rv, artic. n, ad 2, ubi inquit : « Universale non est idem quod commune: differunt enim, quia commune de se non determinat an id quod communicatur pluribus sit idem numero, vel non ; sed universale hoc determinat, quia nunquam idem numero est in pluribus. » Similiter, i p., q. xxx, artic. iv, ad 3, dicit: « Quod in Deo non est particulare et universale, genus et species ; et tamen, quaestio. xm, artic. ix, inter terminos communes numerat Deum. Et constat hoc in individuo vago, quod est terminus communis, ut aliquis homo quod supponit non suppositione singulari, sed communi et determinata, et tamen non est universale, quia non potest distribui, et res ipsa significata non omnino praescindit a conditionibus individuantibus, sed significat naturam communem cum modo individuationis non perfecte singularisato, ratione cujus impeditur ne sit universale, licet sit commune. Unde dicit S. Thomas, quaest. ix, de Potent., art. n, ad 1 : « Quod sicut nomen quod significat naturam est commune et definibile, ita et nomen quod significat naturam cum tali modo existendi, sicut ly aliquis homo. »

Ad difficultatem ergo propositam respondeo: Quod, ut aliquid sit commune multis, non requiritur quod habeat multa individua in re existentia, vel possibilia ; sed sufficit