Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 295

et non sub praecisione qua unum preBscindit ab alio. Ut autem significatur nomine humanitatis in abstracto, objicitur sub abstractione et praecisione ab homine in concreto, et ut pars illius, et non omnino idem cum omni eo quod includit concretum hominis; ergo non datur fundamentum ex parte rei ad veram praedicationem, sicut non datur fundamentum ut vere dicatur: Essentia generat, licet sit idem cum Patro, qui generat. Et sicut non potest ullo modo admitti quod essentia generat, explicando pro substituto seu supposito, sed non pro constituto, id est natura, licet in re suppositum essentiae generet, quia ex modo significandi id non dicitur; ita non valet e contra quod humanitas est homo pro constituto, id est pro natura, licet non pro substituto, id est pro supposito, quia ex modo significandi homo non solam naturam significat.

Unde solvitur fundamentum contrarium. Licet enim humanitas et homo sint idem ex parte naturae, praescindunt tamen et distinguuntur secundum modum significandi et concipiendi, et ideo non habent fundamentum ut praedicentur quatenus stant sub tali modo significandi, sicut de hac propositione : Essentia divina generat, dictum est.

Ad secundum dubium : Aliqui sentiunt illas praedicationes, in quibus abstractum substantiale de abstracto substantiali praedicatur, esse falsas; quia existimant abstractum non solum abstrahere a concreto, sed ab omni alia ratione, quae non sit formaliter ipsa forma abstracta. Humanitas enim dicit praecise id quo homo est homo, unde non includit etiam implicite aliud quam quod explicat sub ista abstractione; et sic non continet aliud abstractum, de quo praedicetur, quia ubi est abstractio formalis nullo modo

includit id a quo abstrahit, sed facit quasi appellationem et reduplicationem formae abstractae.

Nihilominus resp. per distinctionem, quod formae abstractae possunt teneri vel specificative, vel reduplicative. Primo modo solum explicant naturam cum omni formali constitutivo sub abstractione tanquam sub modo essendi. Secundo modo explicant et reduplicant officium abstractionis formalis. Et primo modo potest una forma abstracta communis praedicari de aliqua minus communi, etiam in abstracto, ut dicendo : Humanitas est animalitas, vel in exemplo Philosophi, vu Met., lect. xii, apud D. Thomam : Quod scissio pedis est quaedam pedalitas. Si vero sumatur secundo modo, non potest verificari praedicatio abstracti de abstracto. Ratio primae partis est, quia istae formae in abstracto de aliquo praedicantur ; haec enim est vera : Ista animalitas est animalitas, haec humanitas est humanitas; ergo etiam haec erit vera : Humanitas est animalitas,

Anteced. constat : Quia Verbum divinum assumpsit aliquam humanitatem in singulari; ergo est verum dicere quod haec humanitas Verbi est humanitas, et haec animalitas quam assumpsit est animalitas.

Gonseq. vero patet quia, si est verum dicere: quaedam animalitas est animalitas; ergo descendendo sub illa poterit ostendi aliqua animalitas, quae est humanitas : nam una ex animalitatibus est humanitas, et alia equinitas. Ergo sicut aliqua animalitas est animalitas, ita et humanitas est animalitas, quia humanitas quaedam animalitas est: animalitas enim, quae est in homine, natura hominis est, et consequenter humanitas. Et idem dicimus de hac: Petreitas est quaedam humanitas, dummodo nomine Petreitatis non suppositalitas intelligatur, sed sin-