Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 296
gularitas humanitatis; suppositum enim a natura distinguitur.
Et confirm.: Quia humanitas, et quaelibet forma abstracta, habet aliqua praedicata essentialia ex quibus constat: significat enim id, quo humo est homo; homo autem est homo per praedicata essentialia; ergo illa includit humanitas; ergo debent verificari de illa et praedicari de illa, siquidem illi conveniunt; alioquin darentur aliqua praedicata vere convenientia alicui, de quo praedicari non possent.
Secunda vero pars conclusionis constat manifeste, quia ubi intervenit appellatio et praecisio, quantumvis detur identitas in re, non sequitur praedicatio; sicut, licet animal et homo sint idem, tamen animal sub praecisione animalis est genus et non homo; et licet justitia in Deo sit misericordia, tamen non est verum dicere quod attributum justitiae reduplicative est attributum misericordiae. Similiter ergo, licet humanitas sit animalitas, tamen ratio unius reduplicative non est ratio alterius: falsum est enim dicere quod ratio qua aliquid est homo est animalitas; alioquin ubicumque esset animalitas, esset homo. Et idem potest inveniri in abstractis accidentium, si cum hac preescisione abstrahant.
Et per hoc patet ad fundamentum oppositum, quod confirmat hanc secundam partem. Et quando dicitur quod forma abstracta neque implicite includit id a quo abstrahit. Respond.: Id verum esse; sed tamen forma abstracta solum abstrahit a suo concreto et materiali subjecto, non a suis pradicatis essentialibus, consideratis etiam in abstracto.
Et si instes: Haec est bona consequentia: Humanitas est id quo homo est homo, et humanitas est animalitas, ergo animalitas est id quo homo est homo; consequens est falsum, ergo aliqua ex praemissis: non major, quia est definitio humanitatis, quae solum dicit id quo homo est homo, ergo minor erit falsa.
Respond.: Variari appellationem, quia minor verificatur specificative solum et sine ulla appellatione, major autem verificatur sub appellatione et praecisione, non quidem ipsius definitionis, sed ipsius definiti. Quia quando dicitur: Id quo homo est homo, significatur humanitas sub conceptu et reduplicatione suae praecisionis, id est sub ea ratione, qua praecise respicit suum constitutum formaliter: homo enim humanitate est homo, et humanitate non est animal, licet animal et homo sint idem. Et ita quando dicitur: Humanitas est quo homo est homo, facit hunc sensum: Ratio humanitatis, ut distinguitur ab animalitate est id quo homo est homo, id est ut respicit hominem sub formalitate constituentis illum in ratione hominis; sic licet includat animalitatem, non tamen sub illius ratione constituit.
Quod si adhuc objicias: Quia D. Thomas essentiae significatae per modum partis, ut humanitas, negat quod conveniat ratio speciei, vel differentiae, ut patet in iv cap. de Ente et Essent. Et universaliter docet non esse in genere quasi directe nisi quod habet naturam completam; et sic manus et aliae partes non sunt in genere, ut patet in in, dist. vi, quaest. i, art. i, ad. 1; constat autem quod humanitas et reliqua abstracta significantur ut partes. Ac denique expresse dicit quod humanitas neque est genus, nec species, in i, dist. xxm, quaest. i, art. i, in corpore. Ergo falso dicimus quod praedicatur de aliquo, cum non sit universale.
Respond.: Sensum D. Thomae, in primo loco, solum esse quod abstracta non habent rationem generis et