Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 299

materia et forma substantiali, ita est quaedam compositio ex substantiis et accidentibus, et ideo perscrutandum est, cum aliqua sit definitio substantiarum compositarum ex formis et materiis, si etiam cujuscumque istorum compositorum ex accidentibus et subjectis est ratio quod quid, id est si habent definitionem, quae est ratio significans quod quid erat esse, et iterum si est in eis hoc ipsum quod quid, quod significat definitio, id est si habent aliquam quidditatem, sive aliquid quod potest respondere ad quid. Sicut hoc ipsum quod est albus homo est quoddam compositum ex subjecto et accidente, utrum scilicet albo homini sit quod quid erat esse, in quantum hujusmodi. Et quia forte aliquis posset dicere quod albus homo sunt duae res et non una, ideo subjungit quod hoc ipsum, quod dico homo albus, habeat unum nomen, quod causa exempli sit vestis, et tunc quaestio erit de isto uno, scilicet de veste, utrum habeat quod quid est, ut possimus dicere quid est vestem esse. Tunc enim sicut hoc nomen homo significat aliquod compositum, scilicet animal rationale, ita et vestis significat aliquod compositum, scilicet hominem album.»

Ecce quaestionem a D. Thoma propositam ex Aristotele, quae inquirit de constituto, seu composito ex subjecto et accidenti. Solvit autem eam difficultatem D. Thomas, ex verbis Philosophi, sic : « Dicit ergo primo quod hoc ipsum quod dico albus homo, sive vestis/quae hoc ponitur significare, non est aliquid eorum, quae dicuntur secundum se, imo est aliquid eorum, quae dicuntur secundum accidens, hoc enim quod est homo albus est unum per accidens, non per se. » Quod ibi late prosequitur, ostendens quod illud conjunctum ex subjecto et accidente est

unum per accidens. Quare in D. Thoma, perspicuum est non esse unum per se, sed per accidens, neque definibile unica definitione tanquam una quidditas. Loqui autem de constituto et non solum de aggregato, ut plures res, similiter de substituto, seu subjecto, manifestum est ex ipsis verbis, ubi loquitur de composito ex accidente et subjecto, non ut duae res tantum, et hoc compositum dicit esse unum per accidens. De ipso autem subjecto, seu substituto subdit D. Thomas : « Hoc quod est album non habet quod quid erat esse, sed solum hoc de quo dicitur, scilicet homo, vel homo albus. » Igitur secundum D. Thomam ipsum subjectum, seu substitutum, scilicet illud de quo dicitur, significat aliquid et habet quidditatem, non vero ipsum constitutum ex accidenti et subjecto.

Ratio autem hujus non est difficilis, quia illud constitutum ex accidente et subjecto constat ex rebus diversorum praedicamentorum, scilicet substantia et accidente : haec autem non possunt convenire in unam quidditatem et definitionem, quia definitio et quidditas constant ex genere et differentia. Ubi autem sunt plura praedicamenta, sunt plura genera, praedicamentum enim est series generum et specierum; et diversa praedicamenta diversa genera et differentias habent, et consequenter diversas species, seu quidditates; ergo ex rebus diversorum praedicamentorum non componitur una quidditas et unum definibile, constans ex uno genere et differentia; ergo est per accidens. Plura vide inf., q. vii, art. iii, quomodo accidens in concreto definiatur.

Quantum ad secundum, scilicet quomodo verificatur praedicatio accidentis in concreto, tota difficultas est in explicando quomodo possit habere identitatem cum eo de quo