Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 298
praedicabile; pro substituto autem, id est pro subjecto habente formam, praedicari de his quae habent formam denominative, et ut quintum praedicabile. Constitutum autem non praedicari de subjectis quibus inhaeret forma, quia sic praedicaretur totum de parte, cum illud constitutum resultet ex forma et subjecto. Et hoc constitutum dicunt esse definibile, quando definitur concretum accidentale, neque esse ens per accidens, sed per se, ut pote unica definitione definibile. Et distinguunt inter aggregatum et compositum. Et aggregatum, inquiunt, est ens per accidens, quia non dicit aliud quam ipsas partes, scilicet subjectum et formam, aggregatas et conjunctas; compositum vero est illud quod resultat ex conjunctione partium.
Nihilominus, quod attinet ad rationem definibilem istorum concretorum, dicemus in quaest. vii, sequenti. Quod vero abstractum accidentium non possit vere praedicari de concreto, ex dictis in praecedenti articulo manifeste constat; cum abstractum significetur per modum partis respectu sui concreti, quod habet rationem totius. De illa vero distinctione inter concretum physicum et metaphysicum non est multum curandum: nam revera constat formam accidentalem significari in abstracto respectu sui subjecti, ut loquitur D. Thomas, i-ii, quaest. iiii, art. n et iii; et in cap. vii, de Ente et Essent., circa finem; et Opuscul. xiii, cap. xix; et vii Metaphys., lect. i. Et apud Auctores nihil est notius quam quod albedo dicatur abstractum respectu albi, quod est concretum, quia illud dicitur concretum quod significat formam connotando id quod habet illam, quod propriissime reperitur in subjecto physice recipiente albedinem, vel aliam formam accidentalem. Quod vero dicatur concretum meta-
physicum ipsa forma respectu rationis formae, valde impropria locutio est. Licet enim forma accidentalis dici possit composita ex genere et differentia, quia ponitur in praedicamento, non tamen ipsa forma dicitur concretum, seu habens rationem formae; siquidem id quod constituitur in genere, seu praedicamento accidentis ex genere et differentia forma quaedam est accidentalis, non ergo est proprie concretum habens formam, vel rationem formae, forma enim ut forma concretum non dicit, quod proprie appellatur ipsum habens talem formam.
Restat ergo ut videamus in praesenti duo: Primum est. An illud constitutum, seu resultans ex subjecto physico et accidenti sit ens per accidens? Secundum: Quomodo praedicatio accidentis concreti verificetur respectu sui subjecti, quod denominat, et respectu sui constituti, de quo essentialiter praedicatur; haec enim praedicatio est denominativa: Corpus est album, ista vero quidditativa: Album est coloratum, hoc album est album.
Et quantum ad primum, sententia D. Thomae apertissima est: ex accidenti et subjecto physico in quo recipitur, non resultare aliquam J quidditatem per se, sed ens per accidens, ut constat ex cap. vi, de Ente et Essent., circa principium: « Ex accidenti, inquit, et subjecto non fit unum per se, sed unum per accidens, et ideo ex eorum conjunctione non resultat essentia quaedam, sicut ex conjunctione formae cum materia. » Et idem expresse habet in Opuscul. n, quod est compendium Theologiae, cap. ccxi. Sed, quod caput est, in vii Metaphysic., lect. m, ponit S. Thomas ex Philosopho istammet quaestionem in terminis; inquirit enim sic: « Sicut quoddam compositum est ignis ex