Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 307

haec ponunt in numero ad praesens) non ratione naturae, quae universalitati substernitur.

Et ratio primi est: Quia omnia membra dividentia sunt praedicabilia de multis, et non de uno tantum: praedicabile enim de uno tantum, vel est individuum, vel praedicatur identice, non formaliter; in praesenti autem neque agimus de individuis, neque de praedicatione identica, sed de formali, quia agitur de praedicatione artificiali, idem autem praedicari de seipso non est modus artificialis. Similiter debet esse praedicabile univocum, quia, licet analogum praedicetur de pluribus, non tamen simpliciter et uno modo, sed partim uno, partim diverso; unde non est universale simpliciter sed secundum quid, id est modo proportionali, et ita excluditur ab universali simpliciter, de quo hic agimus. Et praeterea: Hic solum tractantur praedicabilia, ut conducunt ad constituenda praedicamenta, quae utique constant ex genere et differentia, quibus constituitur species, cui convenit propria passio, et praedicata accidentalia; analogum autem nihil horum constituit, et sic non pertinet per se ad praedicabilia, sicut neque ad praedicamenta.

Ratio secundi est: Quia esse praedicabile et universale accidit naturae; ergo diversus modus praedicandi non est divisio ipsius naturae, ut natura est, sed ipsius praedicabilis, ut aptitudinem dicit ad praedicandum; ergo divisio in varios modos praedicabilitatis debet respicere pro formali diviso ipsam formalem rationem ipsius universalitatis, seu praedicabilitatis, non vero naturam quae illi substernitur. Praeterquam quod natura, quae substernitur universalitati, non est aliquid certum et determinatum; potest enim esse aliquid reale vel rationis, substantia

vel accidens. Ipsa autem intentio universalitatis est aliquid certum et determinatum, tanquam accidens rationis respectu naturae; ergo ratione illius divisio ista super certum ac determinatum divisum cadit.

Et si inquiras: An divisum sit solum universale logicum pro relatione universalis, vel etiam universale metaphysicum pro fundamento istius relationis?

Respondetur: Utrumque dividi proportionali modo; neque enim dividitur relatio, nisi dividatur suum fundamentum; imo relatio per fundamenta dividitur. Quare si modus praedicandi est diversus, oportet quod etiam detur diversus modus identificationis cum illis de quibus praedicatur; ergo oportet quod iste diversus modus non solum accipiatur penes ipsam comparationem et relationem ad inferiora, ut ad terminum ad quem, sed etiam penes aptitudinem ad essendum, id est identificandum cum inferioribus, et consequenter penes abstractionem, quae istam aptitudinem fundat in unitate sic abstracta et tali vel tali modo identificabili cum inferioribus.

Circa secundum: Divisio ista exacta et adaequata est, et exhaurit omnem rationem praedicabilitatis.

Ratio est: Quia ipsa formalis ratio praedicationis consistit in identitate et connexione unius extremi cum alio; ergo illa erit adaequata divisio praedicabilitatis, quae est adaequata divisio connexionis et identificationis extremorum. Omnis autem identitas, seu connexio extremorum, vel est essentialis vel accidentalis, intrinseca vel extrinseca, necessaria vel contingens. Si essentialis: vel explicat totam et integram essentiam, id est omnia quae ad definitionem concurrunt, vel solum partem. Si integram rationem essentiae, seu quidditatis, est species.