Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 308
Si partem : vel partem potestitialem et contrahibilem, vel actualem et contrahentem. Si potentialem et contrahibilem, est genus, et dicitur in quid incomplete, quia dicit partem quidditativam, id est primam et substantialem, seu sub aliis stantem et determinabilem per alias, non determinantem et quasi qualificantem. Si partem actualem, est differentia, quia est praedicatum quasi actus, determinans et qualificans. Si vero non convenit essentialiter, sed accidentaliter, id est non ingrediens constitutiva essentiae : vel est praedicatum proveniens ex propriis principiis et necessariam habens connexionem cum illis, et sic est proprium, vel convenit ex extraneis et communibus, et sic est accidens. Quae divisiones, cum tradantur per membra immediate et contradictorie opposita, recte et adaequate dividunt ipsum divisum.
Quidam tamen in secundo praedicabili, quod est species, dicunt non praedicari totam quidditatem, sed partem, quia species est pars individui et non totum individuum, et sic praedicatur eo modo quo genus, scilicet ut pars.
Sed hoc inconvenienter dicitur: Quia species explicat totam definitionem, seu totum quod in definitione includitur, id est id quod est constans ex genere et differentia, ergo explicat totam essentiam rei: unde respectu essentialium cujuscumque individui non explicat partem, sed totum, licet non explicet totum ex parte modi, qui est singularitas, individuatio enim non addit aliquid pertinens ad naturam seu essentiam, sed ad modum naturae; unde species est tota quidditas individui, neque enim duo individua differunt essentia, sed numero, et modo essendi; inconvenienter ergo negatur quod species praedicet totum, id est quidquid pertinet ad
constitutiva essentialia integre et complete in ratione quiddit&tis.
Solvuntur argumenta.
Primo potest objici : Quia multa sunt quae praedicantur de pluribus et non continentur in ista divisione; ergo non est adaequata. Antecedens patet in primis in analogo, quod praedicatur del multis analogatis et tamen nec est genus, nec species. et multo minus differentia etc. Similiter individuum vagum, ut aliquis homo, persona, suppositum, praedicantur de multis, sicut Petrus dicitur individuum, dicitur persona, et Paulus similiter etc.; et tamen nec est genus, nec species, quia genus et species abstrahunt ab individuis et solum praedicant naturam. Denique existentia, etmors, et similia neque praedicantur essentialiter, quia non pertinent ad quidditatem rei, neque ut proprium, quia non dimanant a principiis intrinsecis, neque ut accidens, quia non adsunt et absunt sine subjecti corruptione; ergo in nullo istorum praedicabilium comprehenduntur.
Confirmatur specialiter in modo quo praedicatur natura humana et ejus praedicata superiora de Verbo divino: neque enim praedicantur de Deo essentialiter, quia in tempore illi coeperunt convenire; neque contingenter, ut accidens, quia unio illa hominis ad Deum est substantialis, facitque Deum vere et univoce esse hominem, sicut Petrus et Paulus, quibus non convenit contingenter natura humana; neque ut proprium, quia non dimanat naturaliter ex principiis intrinsecis Dei, alioquin ab aeterno ei conveniret. Ergo datur modus praedicandi non pertinens ad ista quinque predicabilia.
Respond. Neg. anteced.: Et ad instantiam de analogo dictum est supra : quod analogum non est simpli-