Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 321
unam quidditatem per se ab utroque distinctam, quae nec sit per se accidens, nec per se substantia, cum haec non detur. Ergo solum est substantia et accidens accidentali unione conjuncta, non essentiali et per se; plura autem accidentaliter unita sunt ens per accidens, licet conveniant in eodem subjecto, et non sunt unum constitutive, sed denominative.
Sed respondent aliqui: Quod concreta accidentium sumi possunt vel adjective, vel substantive: et adjective quidem subordinantur pluribus conceptibus, et non sunt ens per se, substantive autem accepta dicuntur unum per se, quia concipiuntur et objiciuntur ut unum, adjective autem objiciunt subjectum et formam ut plura. Unde quod sint ens per accidens, vel per se dependet ex modo concipiendi. Alii dicunt non resultare unum per accidens ex accidente et subjecto, quia veram unionem habent inter se et aliquid verum componunt. Alii quod, etiam si sit ens per accidens, definiri potest, sicut definitur respublica, et exercitus, populus, et alia similia, quae minorem unitatem habent.
Sed prima solutio inconvenienter distinguit inter nomen adjective et substantive tantum quantum ad hoc quod sit ens per accidens, vel per se; etenim quod nomen adjective teneatur, dependet ex eo quod significatur ut applicans suam adjacentiam alteri, substantive vero unum significatur ut importans secum suppositum cui in re adjacet et inhaeret. Gaeterum quod sit ens per accidens, vel per se dependet ex unitate et identitate illius rei, quae resuitat ex utriusque combinatione; haec autem quidditas, seu unitas, quae resultat, non est per se una, sive significetur ut applicans adjacentiam alteri, sive significetur ut ferens secum suppositum, quia quocumque modo significetur,
quidditas ex illa forma et subjecto resultans oritur ex conjunctione accidentali extremorum, et non facit aliquam quidditatem mediam inter substantiam et accidens, quia haec est impossibilis, nec quidditatem, quae sit sola substantia, vel solum accidens; ergo non facit aliquid per se constitutum, sed accidentaliter denominatum, sive adjective teneatur, sive substantive.
Secunda solutio in eo deficit quod ex unione accidentali putat resultare ens unum per se; licet enim sit vera unio, non tamen est unio per se, sed secundum quid et accidentalis; ergo id quod resultat ex illa est unum solum secundum quid; qualis enim fuerit unio extremorum, talis erit unitas resultans ex illa.
Denique tertia solutio in eo manifeste peccat, quia definitio solum versatur circa quidditatem; ergo in tantum definitio est una, in quantum unam quidditatem attingit et definit; ens autem per accidens non dicit quidditatem unam simpliciter et per se, sed plures, quae solum per accidens sunt unum; ergo non est unica definitione definibile, definitio enim definit per genus et differentiam, ubi autem sunt plures quidditates, sunt plura genera et differentiae, ergo plures definitiones. Quae ratio sumitur ex Philos., vn Met., lect. xii, apud D. Thomam.
Ex his ergo resolvo difficultatem propositam.
Et dico primo : Definitum generis non est constitutum ex subjecto et intentione generis, nec illi potest essentialiter convenire definitio..— Ita Gajetanus, super cap. de genere, et communiter Thomistae. Relinquitur manifesta ex dictis, cum intentio generis sit accidentale praedicatum respectu subjecti, et consequenter ex illo et subjecto non resultat natura aliqua, seu quidditas per se diffimibilis.
Dico secundo : Non potest defini-