Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 320

ARTICULUS n.

Quodnam sit definitum in definitione generis, intentio ipsa, vel subjectum, vel ex utroque compositum.

Punctum hujus difficultatis saepe a nobis attactum est, et pendet ex illa communi difficultate definiendi accidentia in concreto. Gum enim inveniatur in concreto accidentis subjectum denominatum a forma, et forma denominans ipsum, et constitutum, seu compositum ex utroque, difficile est assignare proprium et per se definitum, cui essentialiter definitio conveniat. Nam si dicamus, v. g. in hac definitione generis, quod definitum est ipsum subjectum, seu natura, cui convenit intentio generis, illi non convenit essentialiter definitio; nam, v. g., animal non habet pro essentiali ratione praedicari de multis, licet sit id quod praedicatur de multis. Neque definitum potest esse ipsa intentio, seu forma generica; haec enim non est id quod praedicatur, sed quo natura aliqua redditur universalis et praedicatur de pluribus. Neque ipsum constitutum ex natura et intentione; hoc enim constitutum non praedicatur de pluribus specie differentibus, quia non descendit ad ipsas species conflatum illud ex natura reali et rationis, sed solum natura.

Haec difficultas multorum ingenia torsit et in varias sententias divisit: quibusdam dicentibus definitum, in istis definitionibus, esse subjectum prout dicit ordinem ad formam; aliis e contra, quod est forma prout dicit ordinem ad subjectum; aliis denique, praesertim inter aliquos recentiores, dicentibus definiri ipsum constitutum ex subjecto et forma accidentali, tanquam id cui essentialiter convenit definitio, ipsi autem

subjecto, seu substituto solum denominative.

In hoc puncto saepe a nobis rejectum est tanquam contrarium Aristoteli et D. Thomae, quod possit aliquod conflatum ex subjecto et accidente definiri tanquam aliquid per se unum; in hoc enim oppositi auctores conveniunt quod nomine illius constituti, seu compositi exsubstituto et accidente intelligunt quidditatem aliquam resultantem ex subjecto et accidente, tanquam ex constitutivis unius tertii, quod habet subjectum tanquam partem sui, unde non praedicatur de illo, quia totum non praedicatur de parte. Et cum dicitur. Homo est albus, verificatur adjective de ipso substituto, non essentialiter et substantive, pro ipso tertio constituto. Dicimus ergo quod ex istis duobus, subjecto et accidente, non resultat aliquid unum per se et unica definitione definibile, sed ut ens per accidens, ut late supra diximus, q. v., ex mente D. Thomae.

Et ultra ibi dicta explicatur, quia ex substantia et accidente non potest resultare aliqua quidditas perse una, quae nec sit substantia, nec accidens; nam inter substantiam et accidens non cadit aliquod medium, dividuntur enim modis explicantibus contradictionem, scilicet esse per se, et esse in alio; illud ergo tertium, quod resultat, cum habeat substantiam partem sui, et similiter accidens, non potest esse aliqua quidditas, quae sit sola substantia, vel solum accidens, media autem inter istas duas est impossibilis; ergo non est aliqua quidditas per se, sed ens per accidens. Si dicas quod non est una quidditas, quae non est substantia, nec accidens, sed una quidditas, quae sit utrumque, hoc est quod nos intendimus, quia illa quidditas, seu conflatum, si est simul substantia et accidens, non potest esse per hoc quod transeat in