Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 325

tis illius formae, seu intentionis. Quidquid enim habet capacitatem illius formeB, per modum unius subjecti, hoc est unius receptibilis, significatur, licet sint diversissimae naturae; sicut dicunt Theologi quod in illis verbis: Hoc est corpus meum, per ly hoc intelligitur contentum sub speciebus, id est quidquid sub illis speciebus esse potest, sive sit corpus vivum, sive mortuum, sive panis, sive homo, sic nomine substrati generis intelligimus quidquid est capax genereitatis, sive sit reale, sive non, dummodo conveniat in hac ratione capacitatis, etsi non conveniat in quidditate naturae et unitate.

Quarto arguitur: Si intelligamus definiri hic constitutum ipsum ex subjecto et forma, essentialiter explicatur omne quod pertinet ad rationem generis; explicatur enim et res praedicata denominative et forma, qua redditur preffidicabilis; ergo melius quadrat toti ipsi definitioni tale conflatum pro definito.

Et conflrm.: Quia totum illud constitutum subordinatur unico conceptui ultimo; ergo est unicum definibile. Consequentia patet, quia ideo ens per accidens non est definibile, quia non est una quidditas, sed plures; ergo a contrario sensu, si est unum, ut pote unico conceptui subordinatum, definibile est per se. Antecedens vero probatur; tum quia concretum hoc album est unius conceptus; ergo et constitutum ipsum ex albedine et corpore, nec enim plura inveniuntur in concreto quam in constituto; tum etiam quia tam illud concretum accidentale, quam constitutum potest ordinari ad unicam operationem, scilicet album ad disgregandum, calidum ad calefaciendum; ergo unico conceptui subordinari potest.

Resp.: Quod in illo constituto explicatur quidem totum, quod est in genere, sed non ex sequo et tanquam

pertinens essentialiter ad ipsum genus, sed subjectum ut denominatum, et intentio ut forma, qua formaliter constituitur genus. Quod vero ex illis duobus resultet una tertia quidditas, que essentialiter sit definibilis hac definitione generis, hoc est impossibile, ut vidimus, neque melius explicat definitum generis, aut definitio illi quadrat, quia neque est id quod praedicatur, quia intentio non descendit cum natura ad inferiora, neque est id quo praedicatur, quia natura non pertinet ad formam qua aliquid redditur praedicabile, sed ad rem praedicatam, unde ex natura et intentione neque fit quidditas quaB sit genus ut quod, neque ut quo. Explicatur autem utrumque quando non sumitur pro constituto, sed formaliter pro forma, et denominative pro subjecto.

Ad conflrm. resp.: Quod concretum accidentis subordinatur unico conceptui, importando subjectum et formam non aeque principaliter, sed formam essentialiter et formaliter, subjectum vero materialiter et ut denominatum; et sic sub isto conceptu definiri potest, nec se habebit ut ens per accidens, sed definietur eo modo quo subordinatur illi conceptui, scilicet ut forma sit ipsum definitum formale, et subjectum denominativum. At vero constitutum ex albedine et corpore, et forma et accidenti, includit utrumque aeque essentialiter, et ut constituens unum tertium, et hoc modo est ens per accidens, quia resultat ex extremis accidentaliter unitis, nec quidditas una resultare potest, quae non sit substantia, neque accidens, sed utrumque simul. Concretum vero non dicit quidditatem aliquam resultantem, sed ipsam formalem quidditatem accidentis habentem subjectum non ut partem, seu extremum componens, sed ut materiale