Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 326
a se denominatum, ol in quo habet Matum essendi non abstracte, sed concrete.
Illt. arguit. : Sola nntura est. qur pradicatur de inferioribus, seu natura secundum se, ut dicit S. Thomas. iv mp de Ente et essent; ergo licet talis natura habent relotionem et intentionem generis, tamen definitum directo erit ipsum substratum intentionis, quia huic soli essentialiter convenit definitio, scilicet pradicari de pluribus. Nec potest dici quod illi convenit pradicari denominative, non formaliter et ossentialiter, natura enim generica, v. g., animal non denominative, sed essentialiter de inferioribus pradicatur.
Resp. : Verissimum esse quod natura eat id quod praedicatur essentialiter de inferioribus ex parte rei pradicata*, ipsa tamen praedicabilitatis status universalitatis, quo praedicatur de pluribus, denominative convenit natura! Variatur autem appellatio eum dicitur : Non prodicatur deuuuinativo, sod essentialiter, orgo non convenit illi denominative prodicar! de pluribus; aliud est enim quomodo praedicabilitas conveniat natura, aliud quomodo natura de inferioribus praedicetur (lisque conveniat. Natura non convenit inferioribus illenominative, ipsi lamm natura* denominative convenit prodicabilitas, seu universalitas ut de inferioribus essentialiter prodicetur, non quod rem pncdicatum, sed per modum universalis et superioris, sine qua tamen universalitate invenitur essentia. Ratione autem rei qua* prodicatur, dicit D. Hiornns naturam secundum so prodicari de inferioribus.
ARTICULUS ra.
Quomodo genus dicatur totum potentiale rt a materia desumi.
Ut aliqua natura sit genus aliquos requirit conditiones, quod in hoc articulo explicanda a nobis sunt. Prima, quod se habeat ut totum respectu inferiorum. Secunda, quod non dicat totum naturam actualiter et explicite, sed partem. Tertia, quod dicat pariem natura magis potonialem, ratione cujus dicitur genus totum potentiale. Quarta, quod desumatur a materia, differentia votro a forma.
Quomodo genus sit totum et pars.
Duo oportet advertere : Primum est quod in universalibus ratio totius et partis duplici ratione consideratur. Primo, ex modo concipiendi; secundo, ex porte rei concepta* ot significat*. Ex parte modi concipiendi omne universale dicit rationem totius et non partis respectu suorum inferiorum, siquidem tali modo concipi debet quod possit prodicari de quolibet inferiori; si autem concipietur per modum partis respectu illorum, non posset de illis pncdicari, quia omne totum est majus sua parte, et omnis pars minor suo toto. Unde, si significatur per modum partis respectu alicujus, hoc ipso ex modo significandi significatur ut minus illo, et consequenter non est ipsum totum, atque adeo non prodicatur de illo, prodictio enim significatur per verbum est, quatenus hoc est illud. Talis ergo ratio totius ex modo concipiendi omni universali et omni praedicabili communis esse debet, et sic non pertinet specialiter ad rationem generis.