Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 341

nomen Deus est terminus communis in significando.

De prima natura non est difficultas in praesenti, quia constat illam naturam posse praedicari de multis, in qua multa individua possibilia sunt, de quibus praedicetur. Similiter de tertia natura non est quaestio praesens; de illa enim egimus supra, quaest. v, art. m. Sed tota difficultas est de secunda natura. Circa quam non disputamus modo, an sint possibiles, vel non possibiles plures angeli solum numero distincti, de quo agitur i part., quaest. 1; si enim sunt possibiles plures numero distincti, quaestio difficultate vacat. Dicendum est enim de natura angelica sicut dicitur de sole, et luna, et aliis naturis, in quibus plura individua sunt possibilia. Sed, admisso quod sint impossibilia plura individua in natura angelica, tunc praesens consurgit difficultas: An, quia ex modo concipiendi illa natura concipitur ut indifferens ad individuationem, sufficiat ut sit species praedicabilis de multis, non quae de facto habet, vel habere potest in re, sed quae ex modo concipiendi illi naturae sic indifferenti non repugnant.

Secundo adverte : Quod habere plura individua contingit dupliciter, vel positive, vel per non repugnantiam, saltem exparte alicujus principii. Quae distinctio sumitur ex Divo Thoma, quaest. de Spirit. creat., art. vm, ad 4. Praedicari de multis positive est quando datur positivum fundamentum in ipsa re,, ut fiat praedicatio de multis, scilicet quia talis multiplicatio in re invenitur. Et inde sumitur fundamentum ad concipiendam unam naturam praedicabilem de illis. Per non repugnantiam dicitur praedicari de multis quando non invenitur quidem in multis a parte rei, sed in uno tantum, ita tamen se habet

natura ad illud unum individuum, quod potest abstrahi ab illo, eodem prorsus modo, quo abstrahitur a pluribus, scilicet manente natura cum indifferentia et potentialitate ad illam individuationem. Et ita ex vi talis abstractionis non habet natura repugnantiam ad plura individua, licet in re ex alio capite rejugnet, scilicet propter carentiam materiae, sine cujus divisione non fit multiplicatio individuorum.

In hac ergo difficultate, communiter extra scholam D. Thomae tenetur quod, supposita sententia Divi Thomae de impossibilitate plurium individuorum in eadem specie angelica, talis species erit subjicibilis et non praedicabilis ; videtur enim contra omnem rationem quod aliquid sit praedicabile de multis, cui repugnat actualis ipsa praedicatio de multis : hanc autem repugnare manifestum est, quia repugnat dari ipsa multa. Non tamen negant isti auctores posse concipi naturam angelicam ut universalem negative et metaphysice, quia potost concipi sine aliqua singularitate et differentia individuali, quod est remanere praecisam ab individuatione.

Nihilominus oppositam sententiam communiter defendunt Thomistae, et existimant hoc ipso quod datur fundamentum in tali natura ut concipiatur praecisa ab illa unica individuatione, et cum indifferentia et potentialitate ad ipsam, posse concipi ut universalem, et ut speciem praedicabilem; ad hoc tamen necesse est quod non concipiatur natura angelica adaequate et plene secundum quod est in se, sed inadaequate, et ad instar rerum compositarum ex materia et forma. Et sumitur aperte haec sententia ex doctrina S. Thomae, in quaest. de Spirit. creatur., art. vm, ad 4, ubi sic inquit : « Sicut haec albedo non prohibetur habere sub se multa