Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 340
continentur sub specie, de qua per se, formaliter et directe praedicatur; et ita debet intelligi praedicatio generis, quod sit in quid incomplete. Neque hoc est addere aliquid definitioni, sed in ipso imbibitum explicare; nam si praedicatur de pluribus specie differentibus, non potest totam quidditatem praedicare, sed partem, scilicet id quod contrahibile est per differentiam, et cum differentia constitutivum speciei, et hoc est praedicari in quid incomplete, id est non totam et completam quidditatem, sed partem quae est genus.
" Ad secundum respondet. : Entia incompleta reductive et non per se pertinere ad speciem, vel genus, sicut ad praedicamentum; unde non habent plura numero distincta, nisi reductive et secundum quid. Deus autem non praedicatur de tribus personis tanquam multiplicabilis et contrahibilis in illis, sed tanquam natura una singularis, quae praedicatur de pluribus suppositis ejusdem singularis natuturae, et ideo nec divina natura se habet ut universalis, nec ipsae personae ut inferiora contrahentia naturam superiorem et numerice illam distinguentia, quia ita multiplicantur supposita, quod non multiplicatur natura, sed sunt tria supposita ejusdem singularis naturae.
Ad tertium jam supra diximus, quaestione praecedenti, quod differentia praedicatur quidem essentialiter, sed non in quid, quia non substantive, sed adjective, seu qualificative; unde licet praedicetur in quid quantum ad essentiam, non tamen quantum ad modum, id est non essentialiter substantive, sed essentialiter adjective, seu in quale.
Ad ultim. respondebitur articulo sequenti.
ARTICULUS III.
Utrum possit dari species subjicibilis quas non sit praedicabilis de multis, sed tantum habeat unum individuum.
Ut punctum difficultatis innotescat, duo sunt notanda. Primum, quod inter naturas non habentes nisi unum individuum triplex differentia considerari potest. Nam quaedam natura est, quae de facto non habet plura individua, potest tamen habere de possibili, sicut luna, sol et similia, quae habent materiam divisibilem absolute, sed non divisibilem naturaliter, ex divisione autem materiae nata est consequi multiplicatio individuorum. Alia natura est, quae nec de facto, nec de possibili potest habere multiplicationem individualem ex parte divisionis materiae, quia caret omni materia, ut sunt substantiae spirituales completae, sicut angeli. Est tamen in opinione positum an ex alio capite, quam ex divisione materiae possint habere multiplicationem numericam, et tamen, licet illam habere non possint, adhuc tamen possint concipi illae naturae ut universales, et secundum aliquam indifferentiam et potentialitatem ad illud unum individuum quod habent. Tandem alia natura est, quae non solum non habet plura individua de facto, nec de possibili secundum multiplicationem naturae, sed nec ipsa natura potest concipi cum potentialitate aliqua ad individuationem et ut contrahibilis per singularitatem, quia est actus purus, scilicet Deus, et sic in essendo non potest esse universalis, licet possit concipi ipsa natura non explicata individuatione, et sic significari potest per modum termini communis et non termini singularis, sicut hoc