Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 343
Quod autem quidam dicunt, naturam angelicam esse communem positive ad unum individuum reale et ad plura ficta, futile est, quia respicere plura ficta est non respicere plura, in quibus possit esse, et de quibus possit praedicari. De pluribus enim fletis non nisi ficte praedicatur; ficte autem praedicari est non praedicari vere, nec vere concipi ut praedicabilem.
Dices: Ergo nulla est differentia inter Deum et naturam angelicam; nam etiam Deus potest concipi ut res communis sine singularitate, et significari ut terminus communis, sicut supra diximus, quaest v. Ergo ex modo concipiendi habebit universalitatem, et consequenter gradum superioris et inferioris, quod in Deo admitti nequit.
Respond.: Esse disparem rationem, quia Deus, etsi possit concipi sine singularitate, et consequenter modo communi significari, tamen ipsa natura sic concepta non manet cum indifferentia et potentialitate ad individuationem, siquidem concipitur ut actus purus, qui quidem, etsi ex modo nostri conceptus imperfecti non semper explicet singularitatem, tamen ex parte sua non manet indifferens ad illam, sicut cum unum attributum concipimus sine alio, non manet unum in potentia et indifferens ad aliud, sed solum non exprimit illud. Unde natura divina solum uno titulo est communis, scilicet ratione nostri imperfecti conceptus, non tamen ratione indifferentiae et potentialitatis ex parte naturae. Natura autem composita triplici titulo est universalis, scilicet ex modo concipiendi abstrahendo a singularibus, et ex indifferentia naturae secundum se, et ex pluralitate individuorum ad quam potest terminari respectus universalis. Natura autem angelica solum duplici titulo, scilicet ex modo concipiendi, et ex ipsa indifferentia
naturae secundum se, licet ex defectu multorum individuorum exerceri non possit in re ista communicabilitas ad plura, et ita est universalitas sine exercitio. Ut autem divina natura termino communi significatur, sufficit quod ex modo significandi sine singularitate concipiatur; ut autem sit genus, vel species, requiritur quod concipiatur ut contrahibilis et determinabilis, et consequenter quod ratio contrahens sit magis determinata, et magis actuans, quod sine potentialitate in ipso contrahibili et majori actualitate in contrahente concipi non potest. Quod totum repugnat actui puro.
Solvuntur argumenta.
Primo arguitur, argumento insinuato referendo oppositam sententiam: Nam species angelica habet repugnantiam ut praedicetur de pluribus, et hoc ab intrinseco ipsius naturae, quia ab intrinseco impossibilis est multiplicatio talis naturae in singularibus; ergo repugnat quod sit species praedicabilis de multis. Cui enim praedicatio ipsa repugnat, praedicabilitas non convenit, sicut cui repugnat visio, potentia videndi non convenit.
Et confirm.: Quia unitas formalis, quae invenitur in specie praedicabili, Resumitur ab intellectu ex similitudine et dissimilitudine individuorum et convenientia eorum inter se, neque enim aliud est fundamentum istius unitatis formalis; ergo deficiente convenientia plurium individuorum, non restat undo sumatur unitas formalis speciei, quae est unitas convenientiae plurium in aliquo gradu.
Respond.: Disting. anteced. Natura angelica habet repugnantiam ut praedicetur de multis ex modo indivi-