Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 344

duationis et jincommunioabilitatis ipsius formae, concedo; ex vi naturae et indifferentia ejus, nego. Et, licet ipse modus individuationis sit intrinsecus naturae angelicae, non tamen secundum conceptum naturae, ut natura est, sed ut irreceptibilis et includens modum naturae, quo ipsa individuatur. Unde licet concepta adaequate natura cum 'modo praedicari non possit de multis, si tamen inadaequate concipiatur sine illo modo, et cum potentia ad ipsum, concipitur ut praedicabilis de multis, non positive, quia non sunt multa, quae terminent respectum praedicabilitatis, sed non repugnanter, quantum est ex parte conceptus naturae, ut natura sine illo modo concepta, licet ille modus ex propria ratione naturae conveniat. Et multa sunt quae absolute et simpliciter non possunt in re poni et tamen, quia ex vi alicujus principii non repugnant, sub conceptu talis principii dicuntur non repugnare. Sicut advertit D. Thomas, quaest. de Spiritual. creat., art. ultimo, ad 7, quod substantia potest intelligi sine aliquo accidenti, sed in re non potest creari aliqua substantia sine aliquo accidentali praedicato, saltem sine ipsa existentia. Ita stante natura angelica cum suo modo individuationis, quem habet in re, id est sine illa receptione et divisione materia?, non stat multiplicari individua, et tamen ex vi natura?, non ut induit modum individuationis, sed sub praeciso conceptu naturae, ut in potentia ad istam individuationem, non repugnanter se habet nd plura. Et cui repugnat visio, repugnat potentia videndi, si ab intrinseco visio ipsa repugnat; si autem ab aliquo extrinseco modo, vel impedimento, non continuo potentia videndi repugnat ex vi principii intrinseci.

Et quando instatur: Quod non potest esse universalis, nisi ad multa

individua ficta, cum in re sint impossibilia.

Respondetur: Quod ex vi conceptus naturae, illa multa individua impossibilia non sunt, nec tamen ex vi illius sunt absolute possibilia et in re, quia ad hoc ut aliquid sit in re possibile, oportet quod attentis omnibus, quae in re concurrunt, possibile sit; in re autem concurrit modus individuandi in ipsa natura, ex quo habent esse impossibilia. Ut autem dicatur non impossibile quantum est ex vi naturae, sufficit quod ex illa parte, seu ex vi conceptus natura? praecise, non habeat impossibilitatem. Et ideo solum dicitur non repugnanter respiere illa plura, et quantum est ex vi naturae, non positive in re et absolute.

Ad confirmat, respondetur: Unitatem formalem in naturis compositis sumi ex convenientia positiva plurium individuorum; in naturis autem simplicibus non sumitur ex convenientia positiva plurium, sed ex ipsa unitatenaturae conceptae sine individuatione et cum indifferentia, quae de se non repugnat communicari multis, quando concipitur sine modo individuationis et ad instar rei compositae. Melius est autem sumi unitatem formalem ex indivisione naturae specificae, quam ex convenientia plurium individuorum.

Secundo arguitur: Modus ille irreceptionis in materia essentialiter convenit angelo, siquidem per hoc distinguitur ab anima rationali, quae est forma recepta; ergo non potest abstrahi natura specifica angeli ab illo modo individuationis, qui est per irreceptionem in materia. Consequente, quia quantumcumque abstrahatur natura angelica, non potest abstrahi ab eo quod sibi essentiale est, sic enim non abstraheretur, sed destrueretur, sicut si homo conciperetur sine animali, quod est essen-