Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 346
in ea consistit, cum dependeat in sui designatione a praedicatis extrinsecis.
Ad instantias autem allatas, respond. Ad primam. Quod Petrus non solum radicaliter, sed etiam formaliter explicat ipsam individuationem, unde non potest concipi sine differentia individuali, etiam inadaequate, nisi destructo conceptu Petri et accipiendo conceptum naturae. Natura autem angelica non explicat formaliter ipsam individuationem, licet radicem ejus includat sub formalitate constituendi naturam immaterialem, non sub formalitate emittendi et fundandi individuationem. Divina autem natura potest quidem concipi per modum naturae sine singularitate, non tamen ut universalis, quia non potest concipi ut contrahibilis per differentias, cum sit actus purus et nullo modo in potentia.
Ad secundum instantiam dicitur quod, quando concipimus angelum ad modum rei corporeae, non attribuimus illi conditiones rei corporeae per modum attributionis et judicii, sed per modum simplicis repraesentationis ad instar rei corporeae apprehendimus ipsam sine individuatione, non explicando totum quod est in natura angelica, non quidem ex parte praedicatorum constituentium quidditatem, sed in quantum est radix individuationis. Si enim plene et adaequate concipiatur, explicando id quod radicaliter et implicite continetur in natura, non posset concipi ut universalis, quia explicaret modum naturae, qui est singularitas et immultiplicabilitas. Quod etiam affirmat S. Thomas, i.p., quaest. xra, art. ix.
Adhuc tamen instabis: Quia natura angelica non solum ut concipitur ad instar rei corporeae, sed etiam secundum se est in praedicamento, cum sit ens finitum et creatum; er-
go secundum se, etiam si ad instar rei corporeae non concipiatur, habet rationem generis et speciei praedicabilis, quia sine hoc non ponitur in praedicamento.
Item instatur : Quia natura corporea, posita radice individuationis, quae est materia signata, non potest concipi ut universalis, quia natura universalis abstrahit ab ista radice; ergo si ipsa species naturae angelicae est radix individuationis, ratione incommunicabilitatis et irreceptibilitatis in materia, non potest etiam inadaequate concipi ut universalis. Praesertim quia quod convenit alicui per se, non potest oppositum etiam per accidens ei convenire. Ergo, cum conveniat ei ex ipsa ratione naturae immultiplicabilitas, non potest etiam per accidens et ratione inadaequati conceptus multiplicabilitas in plura ei convenire, sicut requiritur ad speciem praedicabilem de multis.
Respond.: Naturam angelicam secundum se esse in praedicamento, quantum ad coordinationem graduum superiorum et inferiorum : secundum se enim est quidditas composita ex genere et differentia; sed quod species ista habeat universalitatem praedicabilem de multis non pertinet ad rationem ponendi in praedicamento, sed ad conditionem, seu modum rei, quam ponitur in praedicamento. Et talem modum non repugnat quod natura angelica habeat per hoc quod concipiatur inadaequate, et ad instar rei corporeae, ad quod tamen fundamentum praebet ipsa natura.
Ad secund. instant, resp. : Quod materia signata est principium individuationis determinatum et signatum, non remotum, a qua signatura debet abstrahi natura universalis; ab ipsa autem materia, quae est principium remotum individuationis non abstrahit natura universalis.