Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 345

tiam aliquam concipi sine eo, quod est sibi essentiale. Nec obstat quod inadaequate concipiatur, vel ad instar rei composita et sic concipi potest modo communicabili ad plura. Contra primum enim instatur: Quia alias Petrus posset concipi ut universalis, et similiter natura divina. Quia Petrus inadaequate conceptus solum explicat naturam, non individuationem, et consequenter si inadaequatus conceptus rei intrinsece singularis, qualis est angelus, sufficit ut possit denominari universalis, cur etiam Petrus, qui intrinsece est singularis si inadaequate concipiatur, id est quantum ad naturam, non quantum ad individuationem, non poterit concipi ut universalis? Et idem est de natura divina, quae essentialiter singularis est.

Contra secundum vero instatur: Quia etsi angelos concipiamus ad instar rei corporeae, non tamen illis attribuimus proprietates rei corporeae, sed removemus ab eis, quia illis repugnant; ergo cum multiplicatio numerica, quae convenit rebus corporeis, repugnet spiritualibus, non possumus id eis tribuere.

Respond. i Admittendo quod natura angelica essentialiter est irreceptibilis in materia, et carens illa, et ab ista carentia materiae nunquam potest praescindi. Negamus tamen quod non possit praescindi a sua singularitate, quia carentia materiae, et irreceptibilitas non est ipsa individuatio angeli, sed radix illius. Individuatio enim in angelo non dicit solum radicem et principium incommunicabilitatis, sed etiam designationem formalem, et determinationem certam individui, quae etiam in angelis dependet, seu dicit ordinem ad extrinseca praedicata, puta ad subsistentiam et accidentia; constat enim posse separari in angelo personalitatem propriam, ut si na-

tura angelica assumeretur a Deo, personalitas autem est terminus singularitatis. Undo singularitas, et individuatio dicit ordinem ad aliqua, extrinseca, nec pure pertinet ad constitutionem essentialem angeli. Sicut autem in rebus corporeis materia habet duplicem considerationem, scilicet componere, seu constituere ipsam naturam, et radicaliter esse principium individuationis et multiplicationis numericae, secundum se quidem remote, ut autem signata est quantitate, proxime; et tamen quando consideratur natura in communi, consideratur ratio materiae ut constituens, non ut principium individuandi est; ita in suo opposito, quod est carentia materiae et irreceptibilitas in ea, qualis invenitur in angelo, duplex consideratio potest attendi, et secundum quod pertinet ad ipsam constitutionem formie simplicis et pure spiritualis, et secundum quod pertinet ad modum individuationis, quatenustalem naturam spiritualem reddit incommunicabilem et immultiplicabilem; et una consideratio secernitur ab alia ita quod ipsa carentia materiae, ut requiritur ad constitutionem talis naturae, non est aliud quam ipsa ratio simplicis formae, prout est forma immaterialis, et ut sic nondum fundat repugnantiam multiplicationis; ipsa autem carentia formae, ut praebet modum incommunicabilitatis, et fundat subsistentiam et singularitatem completam, sic praebet modum individuationis et repugnat multiplicationi. Unde quando abstrahimus naturam specificam angeli a modo individuandi, non praescindimus in tali natura id quod essentiale est in carentia materiae, quantum ad constitutionem quidditatis, sed id quod in natura illa pertinet ad modum individuationis, qui radicaliter quidem originatur in ipsa natura specifica, non tamen formaliter