Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 348

tentiam et aptitudinem ad existendum in pluribus. Et non est sermo de ipsis intentionibus, sed de aptitudine et potentia ad plura, que est earum fundamentum. Intentio enim est relatio que sequitur naturam fundamenti.

Quidam ergo absolute censent genus in una specie posse conservari, et speciem in uno individuo, eadem enim est ratio utriusque, quia seque universalia sunt, universale autem est unum in multis; ergo si ad speciem sufficit multitudo solum ex parte modi concipiendi, licet non ex parte rei conceptse, ut praecedenti articulo diximus, similiter sufficit ad genus. Alii e contra neque genus, neque speciem in uno tantum inferiori salvari posse existimant, quia essentiale est unicuique universali dividi per multas differentias, cum sit unum de multis, ergo deficientibus multis deficit universale. Alii denique distinguunt inter genus et speciem, et ad conservandum genus in ratione totius potentialis existimant requiri plures species; ad salvandum vero speciem non requiri plura individua. De quibus sententiis vide Gurs. Carmel., hic, disp. vi, quest. ii.

Haec ultima sententia communior est, et sine dubio D. Thomae, in i Poster., lect. xn, ubi inquit: «Quod non est possibile invenire aliquod genus cujus una tantum sit species, genus enim dividitur in species per oppositas differentias, oportet autem si unum contrariorum invenitur in natura, et reliquum inveniri, ut patet per Philosophum in u de Coelo, et ideo si una species invenitur, invenitur et alia. Una autem species dividitur in diversa individua per divisionem materiae; contingit autem totam materiam alicui speciei proportionatam ab uno individuo comprehendi, et tunc non est nisi unum individuum sub una specie.»

Idem docet S. Doctor, in i, dist. xix, quaest. iv, art. ii, in corpore.

Et sumitur fundamentum hujus sententiae ex duabus propositionibus a D. Thoma positis. Prima: Quod genus dividitur per oppositas differentias. Secunda: Quod si unum oppositum seu contrarium invenitur in rerum natura, etiam et reliquum. Et prima propositio constat: Quia genus contrahitur per differentias formaliter diversas, seu formas incompatibiles et distantes in eodem genere. In hoc autem consistit oppositio, seu contrarietas, quod sint aliquae formae distantes in eodem genere, et si maxime distent est perfecta contrarietas. Dividi autem genus per differentias formaliter diversas constat. Quia genus dividitur per differentias, quae ipsum contrahunt ad constituendam speciem; ergo oportet quod dicat naturam actuabilem et contrahibilem per differentias formales, quae compleant actualitatem ejus, et essentiam formalem constituant. Unde si plures habet differentias, formaliter debent esse diversae, et non solum materialiter, id est in ipsa formali ratione quidditatis, atque adeo oportet quod sint oppositae, utpote formaliter incompatibiles.

Secunda vero propositio probatur ab eodem D. Thoma, ii de Coelo, lect. iv: Quia contrariorum eadem est materia et subjectum, alioquin non se invicem expellerent, si circa idem subjectum non versarentur; ergo oportet quod materia seu subjectum unius contrarii habeat potentiam ad alterum contrarium; ergo si unum contrariorum est in rerum natura, aliud etiam est possibile, quia datur potentia susceptiva illius; quod si esset impossibile, hoc ipso destrueretur potentialitas susceptiva illius, quee est in materia, vel in genere, quia solum esset potentialitas receptiva unius. Et sic des-