Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 349

trueretur potentialitas generis ad multa, quia est ad multa ut contraria et formaliter opposita.

Ex quibus propositionibus aperte deducitur differentia inter genus et speciem : quia genus habet se ad differentias specificas quasi materia potentialis ad formas actuales et formaliter oppositas, seu incompatibiles; species autem dicit ordinem ad plura solum materialiter diversa, et materialiter solum incompatibilia, et ita non se habet ad differentias individuantes sicut materia ad formam, sed potius sicut forma ad materialem divisionem. Quod autem se habet ut materia, si est communicabilis pluribus, debet supponere possibilitatem eorum, quibus coramunicabilis est; id autem quod se habet ut forma ex ipsa ratione et conceptu formae communicabilis est pluribus, licet ex defectu materiae recipientis possit impediri communicatio. Et hujus ratio est : Quia materia, et id quod ex parte materiae se tenet, potius de se est principium incommunicabilitatis, sicut et limitationis et restrictionis, cum sit ultimum subjectum ultra quod non datur communicatio, sed si materia communicabilis est pluribus, ex eo est quia illa plura sunt possibilia circa talem materiam. Unde ex possibilitate formarum circa aliquod subjectum, seu materiam sumitur potentialitas materiae ad plura. Quod si materia communicatur forma potius est ut perficiatur in se a forma, quam ut ipsa se communicet, quia communicare se est proprium boni. Materia autem non est bona in actu, quia non est perfecta, neque in actu, et ut dicit D. Thomas, i p., quaest v, art. m, ad 3. materia prima non est appetibilis, sed appetens. Unde forma non tam appetit materiam, quam esse in materia.

Quare esse materiam communi-

cabilem pluribus nihil aliud est quam posse recipere, et perfici a pluribus. Ergo potentialitas materiae, seu generis ad plura ex ipsa pluralitate formarum, qua? possunt ipsam perficere, oritur. At vero forma ex ipsa ratione formae, quae est actus et perfectio, est communicabilis pluribus quantum est ex se, quia est perfectio et actus, perfectio autem est bonum, et bonum ut bonum est communicativum sui; unde non ex pluralitate recipientium dependet quod de se sit communicabilis, sed id habet ex ratione formae et actus. Unde i Periherm., lect. x, inquit D. Thomas: « Quod omnis forma, quae nata est recipi in materia, quantum est de se communicabilis est multis materiis. » Et i p., quicst. ni, art. ii, ad 3. et i. Metaphys., lect. v, § Punit aliam rationem, universaliter dicit quod « quaelibet forma, quantum est de se, nata est in pluribus esse. » Cum ergo species sumatur a forma, et dicat essentiam formaliter completam ex ipso modo concipiendi illam, non repugnat concipi ut communicabilem pluribus, licet ex defectu materia) recipientis et materialiter dividentis non semper possit in exercitio communicari, ut diximus art. praeccd., de speciebus angelicis. De se ergo quadibet species, etiam quantum ad communicabilitatem ad plura, non dependet a pluribus individuis, genus autem dependet a pluribus speciebus.

Solvuntur argumenta.

Primo arguitur ad probandum quod genus potest salvari in una tantum specie: Quia in una tantum specie potest accipi gradus, seu ratio indeterminata et potentialis, et ratio, seu gradus actualis et determinatus; ergo potest accipi genus et differentia. Anteced. patet, quia illa