Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 351

Verum esse quod in unico individuo non potest habere species mn es proprietates, et differentias individuantes, si de facto sint possibiles, sed habet in uno individuo naturam, quibus ex conceptu formae et actus quo constituitur, non repugnat esse communicabilem pluribus differentiis individuantibus, licet ob defectum materiae, illae sint impossibiles. At vero genus ex eo quod sit in una specie non est communicabile pluribus speciebus, si illae sunt impossibiles, quia materia de se non est principium communicandi pluribus, sed recipiendi plura. Unde si illa sint impossibilia, non remanet potentialitas ad recipiendum illa. Et idem est de genere, cujus potentialitas materiae assimilatur in ordine ad formas, seu formales differentias.

Ultimo arguitur: Si aliqua species conservatur in unico individuo, vel habet essentialiter annexam repugnantiam ad plura, vel non habet. Si non habet, ergo illa plura sunt possibilia, et sic tollitur casus quod tantum unum individuum sit possibile. Si habet intrinsecam repugnantiam, ergo neque ex modo concipiendi potest accipi ut communicabilis et universalis pluribus, et sic non erit differentia inter ipsam et genus.

Et confirm.: Quia in illo casu species et individuum non distinguuntur, quia non est possibile nisi unum individuum; ergo non salvatur in illo indifferentia ad plura, sicut requiritur ad universalitatem speciei; vel si reperitur indifferentia, quia est praedicatum superius, idem dicemus de praedicato generico in una tantum specie.

Respondet.: Quod etiam si species habeat essentialiter annexam repugnantiam ad plura individua, potest salvari ratio universalitatis ejus, si illam repugnantiam habeat non ex

conceptu naturae, ut natura est, sed ex modo individuationis, qui radicaliter continetur in ipsa specifica natura, ut diximus articulo praecedenti. Unde non repugnat, ex modo concipiendi, talem naturam inadaequate et sub praeciso conceptu naturae et formae concipi ut communicabilem pluribus non repugnanter, ex vi talis praecisionis et conceptus inadaequati, licet in re repugnet ex alio principio etiam ad ipsam essentiam pertinente, scilicet quia caret materia, in cujus diversis partibus recipiatur diversa natura individualis.

Ad confirm. respondet.: Illam naturam specificam distingui solum ratione ab illo unico individuo. Sed tamen dicitur fundamentaliter manere indifferentia et potentialitas ad plura in tali specie, non vero in genere: non solum quia est praedicatum superius, sed quia est tale praedicatum superius, scilicet per modum quidditatis formalis, quae secundum proprietates formae, ex ipso conceptu formae et naturae est communicabilis ad plura, licet ea, quibus communicari posset, non dentur. Genus autem ex vi sui conceptus praecisi non dicit communicabilitatem ad plura sicut forma, sed sicut materia, quae, nisi sint plures formae possibiles, potentialitatem ad recipiendum illas non habet.

Ex quo etiam solvitur alia instantia, quomodo scilicet species, cum sit totum potentiale respectu individuorum, salvetur in unico tantum individuo, quod est pars illius, cum omne totum sit majus sua parte.

Respondetur enim: Quod species iri uno tantum individuo existens est totum potentiale, non respectu illius tantum, sed respectu plurium ad quae ex vi sui conceptus formalis non repugnat communicari, licet in re non sint possibilia multa quibus communicetur. Unde non dici-