Cursus Philosophicus Thomisticus

by John of St. Thomas

p. 350

species esset in praedicamento, cum esset res creata; ergo haberet gradum superiorem et inferiorem, et consequenter determinabile et determinatum, siquidem non omnia praedicata illius essent aequalis actualitatis et determinationis.

Resp.: Quod illa species esset quidem in praedicamento ratione naturae limitatae, et haberet gradum superiorem et inferiorem, non quidem superioritate magis extensa et ampla respectu inferiorum, sed minus determinata et actuali, seu magis potentiali ex parte quidditatis, quam differentia contrahens. Unde non esset universalis generice, licet haberet naturam magis potentialem quam differentia, sicut habet genus. Esset ergo potentialitas respiciens tantum unam formam, non ad plures indifferentes se habens, sicut potentia animae et angeli ad suscipiendum intellectum, quae non est potentialitas ad contraria et ad multa, sed tantum ad unum.

Et quando instatur quod illud praedicatum genericum non esset aequale cum praedicato specifico et differentiali; ergo esset superius tanquam genus:

Respondet.: Quod non esset aequale in actualitate, quia differentia actuaret illud, sed esset aequale in extensione, quia non ad plura se extenderet, quam species et differentia. Universalitas autem generica extensionem petit ad multa, quantum ad rationem totius potentialis, licet natura, quam explicat, imperfectior sit et potentialior differentia contrahente in ratione quidditatis.

Secundo arguitur: Si tota potentialitas generis non posset salvari in unica specie, ergo neque in duabus, vel decem, vel in aliquo alio numero certo, quia non est major ratio quod illa potentialitas exhauriatur per duas species, quam per

viginti, vel centum; et ita quodlibet genus requireret infinitas species, nec posset de potentia absoluta salvari tota potentialitas generis in una specie, vel duabus, cum tamen possit tota potentialitas materia satiari unica forma incorruptibili. Imo ex hac ratione sequeretur quod nec species posset in unico individuo salvari, quia est in potentia ad plures conditiones individuantes, quae in uno solo individuo salvari non possunt; ergo sicut genus non salvatur in una tantum specie, quia est in potentia ad plures differentias, neque species in uno individuo, quia non possunt omnes conditiones individuantes in uno colligi.

Respondet.: Quod potentialitas generis sufficienter salvatur hoc ipso quod habeat plures species, sive sint in numero determinato, sive infinito, de hoc enim non disputamus. Requiruntur ergo ad minus et sufficiunt duae species sub uno genere, nec potest ejus potentialitas extensiva salvari, etiam de potentia absoluta, respectu unius tantum speciei, ob rationem dictam. Et ad exemplum allatum de materia dicimus quod, vel illa materia est capax plurium formarum corruptibilium, vel solum est capax unius formae incorruptibilis, sicut multi existimant de materia coeli. Si hoc secundo modo se habeat, non salvatur in illa materia potentialitas contrarietatis et extensionis ad plura, sed solum potentialitas actuationis et informationis, quod sit per unum. Si primo modo, semper materia illa manet cum potentialitate ad plura, a quibus potens est informari, licet de facto non sit in statu transmutationis ad illa, si habeat formam incorruptibilem, a qua satiatur quantum ad transmutationem ad alias, non quantum ad capacitatem illarum.

Et ad exemplum de specie respectu plurium individuorum respond.: