Cursus Philosophicus Thomisticus
p. 354
sistit unumquodque, etc. » Ubi non dicit consistere in hoc individuum, sed ex eo rfzc^quia scilicet inde originatur individuatio, quia talibus proprietatibus designatur materia, qu est principium individuationis. Unde advertit optime D. Thomas, vi Met., lect.xv : « Quod collectio accidentium non est principium individuationis, sed materia signata, quia quiffilibet forma de se nata est in pluribus esse. Unde quantumcumque aggregentur formae, seu accidentia, non individuant.» Requiritur ergo materia, quia ipsa est principium incommunicabilitatis, eo quod est ultimum subjectum, ultra quod non datur communicatio. Signatur autem proprietatibus, vel recipiendo illas, vel dicendo ordinem ad illas, pr sertiin ad quantitatem, unde resultat designatio, seu divisio materiae, ut dicto loco dicetur.
Si iterum inquiras: Quid sit ista individuatio formaliter? Resp.: Aliud esse principium individuationis, aliud individuationem ipsam, quae a tali principio causatur. Principium individuationis sumit D. Thomas in rebus compositis, ex materia designata per quantitatem et accidentia, vel per ordinem ad illam; in rebus autem a materia separatis ipsammet formam, ut incommunicabilis est materiae, docet esse principium individuationis. Et in hoc est varietas opinionum, et contrarietas inter D. Thomam et Scotum, et alios. Quia Scotus docet provenire istam individuationem ex aliquo modo superaddito naturae, quem vocat haecceitatem, quo scilicet redditur natura formaliter haec et designabilis. Alii vero docent unumquodque ens 6 eipso individuari, et non ex alio principio, sicut seipso unum est. De qua controversia in praesenti non est agendum, sed in libris de Gener., q. ix. Et videri potest Gajetanus, de Ente et essent., c. ii, circa
finem. At vero individuatio ipsa formalis, quae a principio individuationis causatur, metaphysice est ipsifidifferentia individualis; physice autem est ipsa unitas, seu modus unitatis, ut individua (al. ipsa unitas numeralis et individua), qua aliquod ens taliter est unum, quod non est amplius divisibile, seu communicabile per alias differentias contrahentes, ut jam supra explicatum est, et amplius in dicto loco de Generatione dicetur.
Specialiter autem loquendo in genere substantiae invenitur peculiaris ratio individuationis, ut bene notat S. Thomas, i p., q. xxix, art. i, eo quod substantiae per seipsas iflidividuantur, id est sine ordine ad aliquid extra se, sed subsistendo in se. Et ideo in ipsis substantiis aliud est singularitas, seu individuatio, quae invenitur etiam in accidentibus, aliud subsistentia, vel suppositalitas; nam in humanitate Christi constat assumptam esse naturam singularem, id est non universalem, non tamen subsistentem et suppositatam. Est ergo suppositalitas distinctum quid ab individuatione, et habet se tanquam terminus complens ipsam singularitatem et existentiam natur . Unde individua substanti speciali modo nominantur, dicuntur enim supposita, personae et hypostases, primae substantiae, res naturae, subsistentia. Qu significant individuum, prout est quoddam totum et completum in genere substanti , quod substat aliis, tam pr dicatis essentialibus natur , quam accidentalibus. Et sic non solum dicunt singularitatem natur , sed singularitatem completam et subsistentem, de quo inf., q. xv, agemus, et i Physic., q. yii. Alia nomina sunt communia individuis aoccidentis et substanti , sive totali, sive partiali, sive sit subsistens, sive non, ut singulare, individuum, particulare; et similiter pronomina de-